City Lights Bookstore

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
City Lights anno 2010.

City Lights ('Lumina Urbana') est libraria libera et domus editoria Franciscopoli Californiae sita, quae litteras mundi, artes, et politicam progressivam exprimit. Praeterea condit Societatem Fundatum City Lights, societatem non lucrativam, quae res selectas culturam regionis attingentes edit.

Laurentius Ferlinghetti intra City Lights anno 2007.

Taberna anno 1953 condita est a Laurentio Ferlinghetti poeta et Petro D. Martin, qui post biennium discessit. Taberna et domus editoria late innotuerunt ob quaestionem Ferlinghettianam de obscenitate in Howl, corpore poematum Allen Ginsberg, anno 1956 a City Lights prolato. Anna Peters ibi anno 1971 operari coepit, et director exsecutivus anno 2007 in otium venit. Anno 2001, City Lights publicus lapis terminalis historicus rite creatum est. Taberna in Xysto Columbi 261 stat, ad fines Litoris Septentrionalis et Oppidi Sinarum Franciscopoli.

City Lights anno 2013.
City Lights mense Iulio 2003.

Aedificium ipsum, fenestris clerestory et parvum maenianum mezzanine praeditum, designatum est urbanus lapis terminalis propter eius "proprietates distinctas quae parva aedificia mercatoriora post terraemotum et conflagrationem anni 1906 constructorum repraesentant."[1] Haec designatio conservationem certarum aedificii et viciniae proprietum externarum iubet. Nihilominus, Anna Peters, de effectu societatum dotcom et computatralium, dixit, "Priscus Franciscopolis tam oppugnatur ut evanescat."[2][3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "distinctive characteristics typical of small commercial buildings constructed following the 1906 earthquake and fire."
  2. Anglice: "The old San Francisco is under attack to the point where it's disappearing."
  3. David 2001.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]