Academia Lynceorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Academia Lynceorum,[1] vulgo Accademia dei Lincei, anno 1603 Romae a Friderico Cesio condita est. Prima fuit academia praesertim ad naturales scientias intenta. Sodales academiae "Lyncei" appellantur[2] ex acumine observationis: verbum enim adiectivum "lyncēus" (Graece: λύγκειος) eos designat quibus sunt oculi tam perspicui quam lyncium.

Socii Academiae Lynceorum[recensere | fontem recensere]

Academia Lynceorum recreata[recensere | fontem recensere]

Post annexionem Romae ad Italiam, anno 1870, suprema nationis Italiae academia facta est. Lyncei hodierni sedem habent in Palatio Corsinorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Academia Lynceorum" (vide p. xxx apud Google Books)
  2. Cf. e.g. titulus operis Lynceorum notitia (1744)