Il nome della rosa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Humbertus Eco anno 1987 pictus

Il nome della rosa (titulus Italicus, scilicet Nomen rosae) est mythistoria ab Humberto Eco philosopho Italo composita. Ex hoc libro anno 1980 edito pellicula eiusdem nominis ab Ioanne Iacobo Annaud docta anno 1986 orta est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Forma bibliothecae in mythistoria Il nome della rosa fictae.

Humbertus Eco fabula posita est in mundo quodam Latino, ut ex multis sententiis et terminis technicis et ex generibus dicendi cognosci potest. Agitur nam ultima septimana mensis Novembris anni 1327 in monasterio quodam Italico, cuius patres maximam illius temporis bibliothecam custodiunt. His septem diebus septem monachis praeter naturam morientibus Willelmus de Baskerville, frater salsus sagaxque ex Anglia ortus, cuius nomen ut nomen comitis eius "Adso" Arthurum Conan Doyle olet, ab abbate oratur, ut enigma necum solvat. Sed haec non est causa, cur Villelmus advenerit. Quarto enim die legati Ludovici Bavari Imperatoris et legati Ioannis XXII Papae Avenione residentis congregantur. Ita Eco fabulam criminum detegendorum cum turbulentis illius aetatis tempestatibus coniungit.

De modo[recensere | fontem recensere]

Titulo obscuro Eco adumbrat, quae quaestiones sibi in hac narratione philosophiae ac theologiae plena maxime cordi sint - Rerum cognitio et vis effectusque litterarum. Has non solum per personas disputantes, sed etiam ipsa fabula proponit. Simulat autem fabulam esse relationem illius Adsonis, qui comes Villelmi omnia viderit et sub finem vitae posteritati tradat, ut fortasse in eis sensum quendam cognoscant. Confitetur autem Adson, qui homines "nunc per speculum in aenigmate" videre bene meminit, se nescire, utrum in rebus relatis sensus quidam an varii sensus an nullus detegi possint.

Quod munus Eco ipse hac fabula, in qua tamquam in speculo etiam hodiernas partium contentiones contemplari possimus, prospere praestiterit.

De libri titulo[recensere | fontem recensere]

Huius libris titulus finali ex sententia ab Adsone in narratione eius scripta originem habet, quam Humbertus Eco Latine sic scripsit:

Stat rosa pristina nomine, nomina nuda tenemus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et commenta auctoris
Critica
  • Richard Ellmann, "Murder in the Monastery?" in New York Review of Books no. 12 (Iulio 1983)
  • Jeffrey Garrett, "Missing Eco: On Reading "The Name of the Rose" as Library Criticism" in Library Quarterly vol. 61 (1991) pp. 373-388 JSTOR
  • Renato Giovannoli, ed., Saggi su «Il Nome della Rosa». Mediolani: Bompiani, 1985
  • Jennifer Lee, recensio Postscript to the Name of the Rose in Rocky Mountain Review of Language and Literature vol. 39 no. 2 (1985) pp. 143-145 JSTOR
  • Bruno Pischedda, Come leggere «Il nome della rosa» di Umberto Eco. Mediolani: Mursia, 1994
  • Th. van Velthoven, "Teken, waarheid, macht over De naam van de roos van Umberto Eco" in Tijdschrift voor Filosofie vol. 47 (1985) pp. 42-70 JSTOR

Nexus interni