Scientia humana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Homines: vir (laeva) et mulier.

Scientia humana est studium et explanatio experientiarum, actionum, constructiorum, et artifactorum cum hominibus consociatorum. Studium scientiarum humanarum scientiam hominis sui exsistentiae biologicae et coniunctionum socialium, suarum coniunctionum cum aliis speciebus et systematibus, atque evolutionis artifactorum ad continuandas expressiones cogitationesque humanas evulgare et amplificare conatur. Hoc est studium rerum humanarum experientiaeque humanae, studium historicum et hodiernum; quod aestimationem et explanationem requirit historicae experientiae humanae et explicationem casuum hodiernorum ad res humanas intellegendas adumbrationemque evolutionis humanae cogitatione fingendam. Scientia humana est externa et informata exsistentiae humanae rationisque quo ad realitatem spectat investigatio, nam ultima scientiae quaestio est "Quid est realitas?"—sed ultima hominum investigatorum quaestio est "Quid est realitas hominis?"

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Flew, A. 1986. David Hume: Philosopher of Moral Science. Oxoniae: Basil Blackwell.
  • Hume, David. 1777, 2004. An Enquiry Concerning the Principles of Morals. Amherst Novi Eboraci: Prometheus Books. ISBN 1591021464.
  • Manen, Max Van. 1990. Researching Lived Experience: Human Science for an Action Sensitive Pedagogy. Albaniae Novi Eboraci: State University of New York Press. ISBN 0791404250.
  • Stewart, Elbert W. 1978. Sociology, the Human Science. Novi Eboraci: McGraw-Hill. ISBN 0070612951.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!