Roman numeral 10000 CC DD.svg

Anthropologia culturalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anthropologia culturalis est pars anthropologiae quae studium variationis culturalis inter homines facit, contra anthropologiam socialem, quae variationem culturalem partem rei constantis anthropologiae percipit. Variae rationes sunt pars methodologiae anthropologicae, praecipue observatio participis (saepe opus agreste appellata quia mandat ut anthropologi diu in loco investigationis degant), colloquia, et inspectiones statisticae.[1]

Margarita Mead (1901–1978).
Franciscus Boas, unus ex praecursoribus anthropologiae hodiernae, saepe pater anthropologiae Americanae appellatus.
Ruta Benedict (1887–1948) anno 1937.

Una ex primis culturae definitionibus anthropologicis ab E. B. Tylor Equite data est, qui in prima sui libri pagina scripsit: "Cultura, vel civilizatio, sensu lato et ethnographico habita, est illud totum multiplex quod scientiam, fides, artem, mores, ius, consuetudines, et ullas facultates alias et usus ab homine ut membrum societatis exceptos comprehendit."[2][3] Vocabulum civilizatio ad ultimum definitiones a V. Gordon Childe excogitatas accepit, cultura notionem maiorem, civilizatione praecipuum culturae genus formante.[4]

Anthropologica culturae notio se adversus disputationes Occidentales gerit in oppositione culturae et naturae conditas, secundum quas nonnulli homines in statu naturae vivebant. Anthropologi autem arguerunt culturam esse ingenium humanum, et omnes homines facultatem habere experientiarum in genera descriptarum, classificationum per symbolos perscriptorum (i.e. in lingua), ac talium abstractionum ad alios doctarum. \

Sententiae rationales[recensere | fontem recensere]

Subdisciplinae anthropologiae socioculturalis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "In his earlier work, like many anthropologists of this generation, Levi-Strauss draws attention to the necessary and urgent task of maintaining and extending the empirical foundations of anthropology in the practice of fieldwork" (Johnson 2003:31).
  2. Anglice: "Culture, or civilization, taken in its broad, ethnographic sense, is that complex whole which includes knowledge, belief, art, morals, law, custom, and any other capabilities and habits acquired by man as a member of society."
  3. Tylor 1871.
  4. Sherratt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ember, Carol R., et Melvin Ember. 1973. Cultural anthropology. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall. ISBN 0131951319.
  • Johnson, Christopher. 2003. Claude Levi-Strauss: The Formative Years. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Lavenda, Robert H., et Emily A. Schultz. 2000. Core concepts in cultural anthropology. Mountain View Californiae: Mayfield. ISBN 0767411692.
  • Sherratt, Andrew V. Gordon Childe: Archaeology and Intellectual History. Past and Present, 125.
  • Tylor, E. B. 1871, 1920. Primitive Culture. Vol 1. Novi Eboraci: J. P. Putnam’s Sons.
  • Zamora, Mario D. 1972. Cultural anthropology: its dimensions, its limitations, its applications. Manilae: MCS Enterprises.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]