Historia Iemeniae

E Vicipaedia
Inscriptio Sabaeana ad Almaqah deum lunae alloquens, quinque deos Arabiae australis, duos monarchas regnantes, duos gubernatores saeculo septimo commemorat.
Stela funerea ex saeculo primo scaenam musicam pingit.
Dhamar Ali Yahbur II?, rex Himyaritarum.
Tumultuatio Sanaae habita die 3 Februarii 2011.

Historia Iemenae traditiones culturalesque res ab incolis Iemeniae gestas tractat, unius ex veterrimis civilizationis sedibus quae in Asia Occidentali ortae sunt.[1] Cuius enim terra et agri, quia imbres in climate humido satis pluit, sunt fertiles ac multitudinem stabilem sustenere possunt, quam proprietatem ipse Ptolemaeus geographus Graecus agnovit, cum Iemeniam Arabiam Felicem describeret. Cogitatores Iemenienses abecedarium Arabiae australis inter saecula duodecimum et octavum a.C.n. evolverant, qua pro causa plurmi rerum gestarum scriptores hodierni omnia regna Iemensia antiqua ad illud aevum attribuunt.

Inter saecula duodecimum a.C.n. et sextum p.C.n., sex civilizationes continuae regioni dominabantur, quae aliquando aemulatores inter se erant, aut sociae quidem erant, una agentes ut lucrativo condimentorum commercio imperarentur, quae civilizationes erant Minaeai[2] (Arabice معين et Minaice 𐩣𐩲𐩬), Catapani[3] (Arabice قتبان et Cattabanice 𐩤𐩩𐩨𐩬), Adrramytae[4] (Arabice حضرمي et Adrramytice 𐩢𐩳𐩧𐩣𐩩), Ausanici (Arabice أوسان), Sabaei[5] (Arabice ٱلسَّبَئِيُّوْن et Sabaice 𐩪𐩨𐩱) et Homeritae[6] (Arabice حِمير et Homeritice 𐩢𐩣𐩺𐩧𐩣).[7] Religio Islamica anno 630 advenit, et Iemenia pars mundi Musulmani mox facta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arabian Peninsula, 1000 B.C.–1 A.D. | Timeline of Art History | The Metropolitan Museum of Art.
  2. Vide "Minaei" apud Gaffiot.
  3. Vide [situm interretialem Brill's New Pauly], ubi dicitur "(Qatabān). Pre-Islamic people in south-western Arabia, known predominantly through inscriptions. They appear in the ancient sources as Kattabaneîs (Κατταβανεῖς, ἡ Κατταβανία, Str. 16,4,4), Kottabanoí (Κοτταβανοί, Ptol. Geog. 6,7,24) and Catapani (Plin. HN 6,153)".
  4. Theophrastus: Historia Plantarum. 9,4. Vide etiam articulum Vicipaediae Anglicae de hoc regno, ubi dicitur "Theophrastus gives the name Άδρραμύτα, a direct transcription of the Semitic name into Greek".
  5. Vide "Sabaei" apud Gaffiot.
  6. Vide "Homeritae" apud Gaffiot.
  7. Arabian Peninsula, 2000–1000 B.C. | Timeline of Art History | The Metropolitan Museum of Art.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Burrowes, Robert D., et Charles Schmitz. 2018. Historical dictionary of Yemen. Ed. tertia. Lanhamiae Terrae Mariae: Rowman & Littlefield Publishing Group. ISBN 9781538102329, ISBN 9781538102336 (electronica).
  • Dresch, Paul. 2000. A history of modern Yemen. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521790921, ISBN 052179482X (charta).
  • Kuehn, Thomas. 2011. Empire, Islam, and Politics of Difference: Ottoman Rule in Yemen, 1849–1919. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill.
  • de Maigret, Alessandro. 2002. Arabia Felix. Conv. Rebecca Thompson. Londinii: Stacey International. ISBN 1-900988-07-0.
  • Korotayev, Andrey. 1995. Ancient Yemen. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-922237-1. Academia.edu. Amazon.com.
  • Romano, Amy. 2004. A historical atlas of Yemen. Novi Eboraci: Rosen Publishing Group. ISBN 0823945022.
  • Schippmann, Klaus. 1998. Geschichte der alt-südarabischen Reiche. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-11623-2.
  • Strothmann, Rudolf. 1912. Das Staatsrecht der Zaiditen. Strassburgi: K. J. Trübner. PDF.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Iemeniae spectant.