Guna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guna (Sanscrite: guṇa 'filum', sensu translato 'pars, species, genus', generalius 'qualitas') in philosophia Samkhyana est una ex tribus inclinationibus: sattva guna, rajas guna, et tamas guna.

In litteris optimis[recensere | fontem recensere]

In litteris optimis (e.g., Mahabharata, Bhagavata Purana, et Bhagavad Gita), guna est proprietas elementorum archetypicalium, sensuum quinque, et quinque corporis partium:

In philosophia Samkhyana[recensere | fontem recensere]

In philosophia Samkhyana, guna est una ex tribus inclinationibus: tamas, sattva, et rajas.

Hae categoriae factae sunt modus morum descriptorum et rerum naturalium in philosophia Hinduistica et medicina Ayurvedica.

  • Tamas 'obscuritas' convertitur in 'nimium negativus', 'torpidus', 'obtusus', 'tardus'. Feuerstein convertit tamas in 'inertiam'.

In philosophia Nyayana[recensere | fontem recensere]

Enumerat philosophia Nyayana viginti quattuor gunas, proprietatibus omnium rerum creatarum:

  1. rupa: species (forma colorque)
  2. rasa: gustatus
  3. gandha: odoratus
  4. sparsa: animi motus (tactus)
  5. sāṃkhya: quantitas
  6. parimana: modus
  7. pṛthaktva: distinctio
  8. saṃyoga: coniunctio
  9. vibhaga: disiunctio
  10. paratva: longinquitas
  11. aparatva: proximitas
  12. gurutva: pondus, gravitas
  13. dravatva: fluiditas
  14. sneha: visciditas
  15. sabda: sonus
  16. buddhi/jñana: humanitas/scientia
  17. sukha: voluptas
  18. duḥkha: dolor
  19. iccha: cupiditas
  20. dveṣa: odium
  21. prayatna: conatus
  22. dharma: meritum vel virtus
  23. adharma: demeritum
  24. saṃskāra: personae suae generationis qualitas

In grammatica[recensere | fontem recensere]

In grammatica Sanscrita (Vyakarana), guna est terminus technicus qui ad vocales a, e, o (hoc est, ablautum gradus pleni) pertinet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]