Coniunctio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Coniunctio est vocabulum indeclinabile, quod valet ad iungenda dua vocabula vel ad iungendas duas sententias; coniunctionis est quoque iungere periodum quandam cum altera, quae ex ea pendet.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Coniunctio dicta est, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut «Augustinus et Hieronymus»: aut verba, ut «scribit et legit.» Una autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. Copulativae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant, sicut «ego et tu imus ad forum.» Ipsum «et» sensum coniungit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut «ego aut tu facimus.» Subiunctivae dicuntur, quia subiunguntur, ut «que.» Dicimus enim «regique hominique Deoque»; non dicimus, «que regi, que homini.» Expletivae dictae, quia explent propositam rem, sicut, puta, «si hoc non vis, saltim illud fac.» Communes nominantur, quia ubivis ponuntur et subiunguntur, sicut «igitur hoc faciam,» «hoc igitur faciam.» Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, «occido illum, quia habet aurum»; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut «quomodo eum occidam, ne agnoscar? veneno an ferro?»

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.png Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.


Vide etiam[recensere | fontem recensere]