Jump to content

Gulielmus Heinse

E Vicipaedia
Poeta anno 1779.

Ioannes Iacobus Gulielmus Heinse (natus in Langewiesen Circuli Ilmensis die 15 Februarii 1749; mortuus Asciburgi die 22 Iunii 1803) fuit scriptor Germanicus.

Filius praedicatoris gymnasium in Schleusingen frequentavit et Ienae universitatem, ubi inopia magna iurisprudentiae studebat. Praeterea sese dedicavit litteris anticis modernisque. Postea Erfordiam petivit, ubi consuetudinem Christophori Martini Wieland habuit. Qui homo ingenium Heinse valde movit. Heinse libello praetitulato Sinngedichte Ludovico Gleim sese commendans eius hospes factus est. Ab Erfordia anno 1771 centurio quidam vanus nomine von Liebenstein domnum Gleim in itinera abduxit. Auctoritas istius plani in domnum Gleim uberrima sed non bona fuit. Centurione relicto Gleim parvum tempus domi vixit, priusquam anno 1772 magister privatus Quedlinburgi creatus est. Inde ab anno 1773 apud Gleim Halberstadii vixit nomen familiare Rost portans. Anno 1774 Ioannes Georgius Jacobi cooperantem in periodicis quibusdam conficiendis, quibus titulus "Iris", Dusseldorpium, quaesivit et Gulielmum Heinse vocavit. Cum pinacothecam notam in urbe visitaret, amor artium in intimo quiescens expergefactus est. Desiderio Italiae visendae inflammatus anno 1780 isto profectus est, sumptibus domnorum Jacobi et Gleim. Menses octo Venetiis mansit, postea plerumque Romae. Ibi amicitiam pictoris Friderici Müller contraxit. Anno 1783 exeunte Dusseldorpium revenit opus magnum praetitulatum Ardinghello scribendi causa. Mense Octobri 1786 lectoris principis electoris Moguntini munere fungi coepit. Ibi usque annum 1792 circulos hominum clarorum (J. v. Müller, G. Forster, Sömmering, Huber) iniit. Post unum annum Dusseldorpii peractum anno 1793 Moguntiacum revenit, unde pace Basileae contracta una cum principe electore Aschaffenburgum iit. Etiam eius successor Carolus Theodorus de Dalberg (ab anno 1802) servitia bibliothecaria domni Heinse magni aestimavit.

Cursus poeticus coeptus est editione operis Sinngedichte (Halberstadt 1771). Sequebantur conversiones operum lubricorum: Begebenheiten des Enkolp, aus dem Satyrikon des Petron übersetzt (Schwabach 1773), Die Kirschen secundum opus Dorat (Berlin 1773), Laidion oder die Eleusinischen Geheimnisse (Lemgo 1774). Romae in prosam convertit Das befreite Jerusalem (Mannh. 1781) et Ludovici Ariosti Orlando (Hannover 1782). Postea apparuerunt fabulae Milesiae eius maximae: Ardinghello oder die glückseligen Inseln (Lemgo 1787), ubi opinionem de arte et pictura deposuit et Hildegard von Hohenthal (1795–96) cum tractationibus de musicae aesthetica. In opere Anastasia und das Schachspiel (Frankfurt 1803) epistulariter ideas de strategia in campo pugnarum et in scaccis adhibenda descripsit. Opus Fiormona oder Briefe aus Italie (Kreuznach 1803), quod domni Heinse esse nonnulli dixerant ab alia persona pactum est.

Compositio artistica in mythistoriis nec completa nec rotunda est, potius gloriosa et nimis ardens. Cogitationes de rebus aestheticis persaepe capitula multa farciunt. Satis tenerae sunt, quamquam saepe de rebus voluptariis mollibusque agitur. Argumenta fabularum Milesiarum claritate egent, personae superficialiter tractantur, feminas in partes carnales reduci contingit. Idealismus Ioannis Ioachim Winckelmann classicus superatur in positionibus aestheticis. Condiciones et temporis et spatii a Herder praescriptae respiciuntur.

Nexus interni

Domus Heinse, museum in Langewiesen

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Heinse spectant.
Lege Γουλιέλμος Χάϊνσε ("Gulielmus Heinse") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam