Schleusingen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curia in Schleusingen

Schleusingen oppidum quoddam pulchrum est in Circulo Hildburghausen Thuringiae, in valle Nahe situm. Kalendis Ianuariis 2017 habuit 5391 incolas.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1268 gravio Bertoldus V Hennebergensis oppidum cum burgo splendido indicaverat. Immo Castellum Bertoldi (Theodisce: Bertholdsburg) signum urbis est, ubi residebant et habitabant graviones de Henneberg-Schleusingen. In cursu temporis reconstructiones plures fiebant secundum genus Gothicum et Renatum. In eo burgo est hodie museum historiae regionalis, lapidum, architecturae castellanae. Inter oppidum est burgum fossae altae erant, quamvis ambo moenibus eisdem protegerentur. Anno 1412 urbi statuta nova donata sunt a gravione Gulielmo de Henneberg-Schleusingen.

Usque saeculum XIX agricultura maxime valebat, quamquam iam anno 1535 fabrica chartacea quoque necnon molae variae, ergasterium in rebus vitreis et domus confectrix tibialium aderant. Postea advenerunt industriae in rebus electronicis. Inter molas haud sileatur Molendinum Vincentii anno 1300 constructum, in summa molendina respective stationes malleariae quattuordecim in Schleusingen olim exsistebant.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Prorsus mirandus est nucleus urbis antiquus. Opera craticia multa plateam centralem nundinarum circumdant, in qua bellus puteus Sanctae Elisabeth stat. Inter aedificia mentio fiat de sic dicta Schola Germanica et de Domo Freyberg. Mediaevales constructiones plus minusve caducae adhuc sunt ut et Turris strigarum, quae dicitur. In Fano Sancti Ioannis sepulcra gravionum Hennebergensium inveniuntur; ecclesia aspectum suum hodiernum saeculo XVIII nacta est.

Schola Latina anno 1550 condita mox gradu maiorata est (Landesschule). Anno 1577 gymnasium additum est.

Excursiones[recensere | fontem recensere]

In via nationali B 247 Sulaham conducenti monumentum unicum totius Thuringiae meridianae est, quod de felici liberatione Napoleonis Bonaparte tyranni personat. Pullulant in regione finitima loca visu digna velut Zona biosphaerica vallis Vessertal, lacus montanus Ratschersee, monticulus Adlersberg, theatrum naturale apud Steinbach-Langenbach. Hieme a nartatoribus petantur loca athleticis hiemalibus dedicata ut Schmiedefeld am Rennsteig sive Masserberg.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Schleusingen spectant.