Domus Heinse

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Centrum culturale; ad sinistram vides transitum ad domum finitimam quae Domus fori appellatur, et ipsa locus publicus exhibitorius.

Domus Heinse (Theodisce: Heinse-Haus) inter antiquissimas domus urbis Langewiesen (Circulus Ilm) numerari potest. Invenitur in medio oppidi in via Ratsstraße 9.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Domus natalis poetae Gulielmi Heinse, qui et theoriis suis de arte excellebat, multos annos stirpis Heinse habitaculo fuit. Inde a Septembri 1998 patet et civibus popularibus et peregrinis tamquam domus conventuum culturalis.

Cum anno 2008 restaurationes perfectae essent una cum contigua domo nomine Domus fori (Theodisce: Haus am Markt), mesaulum ad aedificia coniugenda addiderunt. Hodie tecta servantur in isto complexu sedes periegetica, bibliotheca, museum.

Musei partes[recensere | fontem recensere]

En themata rerum quas videris in museo semper expositionibus brevibus neglectis:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]