Ioannes Gulielmus Ludovicus Gleim

E Vicipaedia
Ioannes Gulielmus Ludovicus Gleim, 1789

Ioannes Gulielmus Ludovicus Gleim (natus Ermsleben in vico Saxoniae-Anhaltii die 2 Aprilis 1719; mortuus Halberstadii die 18 Februarii 1803) fuit poeta et scriptor Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gleim scholam ad Wernigerode frequentavit et Salinis Saxonicis iurisprudentiae studebat. Ibi consuetudinem contraxit cum Ioanne Petro Uz. Postea factus est secretarius praetorianus principis Gulielmus de Schwedt. Cum ille mortem in pugna Pragae die 6 Maii 1757 mortem occubuisset, scriba privatus principis Leopoldis Dessaviae creatus est.

Postea Magdeburgi et Berolini vixit. Secretarius capitulanus cathedralis Halberstadii factus est, quo munere plus quam decennia quinque fungebatur.

Natura gravitudoque eius[recensere | fontem recensere]

Studium bonorum atque laetitia eum destinaverunt. Inspiratus a Alexandro Gottlieb Baumgarten, Lyra canere mos ei erat semper et ubique, quod eum Tyrtaeum Anacreontaque appellari posse fas fecit. Inter carmina etiam nonnulla militaria sunt ad laudem Friderici Magni scripta. Fabulae breves teneraeque quoque commendentur. Inter narratores fabularum Milesiarum lingua Germanica inter primos numeratur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Versuch in scherzhaften Liedern (1745)
  • Der blöde Schäfer
  • Fabeln
  • Romanzen
  • Preußische Kriegslieder in den Feldzügen 1756 und 1757 von einem Grenadier
  • Petrarchische Gedichte
  • Lieder nach dem Anakreon (1766)
  • Briefe von den Herren Gleim und Jacobi
  • Gedichte nach den Minnesingern
  • Halladat oder Das rothe Buch
  • Preußische Kriegslieder, im März und April 1778
  • Gedichte nach Walther von der Vogelweide
  • Episteln
  • Preußische Kriegslieder im May 1790
  • Zeitgedichte vom alten Gleim
  • Kriegslieder im Jahr 1793
  • An den Mond (1794)
  • Ausgewählte Werke; Göttingen: Wallstein, 2003

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Gulielmum Ludovicum Gleim spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon