Carolus Theodorus de Dalberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dalberg anno 1812.

Carolus Theodorus Antonius Maria de Dalberg[1] (baptizatus die 8 Februarii 1744 Manhemii, mortuus die 10 Februarii 1817 Ratisbonae) Germanicus homo ecclesiasticus politicusque fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Dalberg, qui ultimus archiepiscopus electoralis Moguntinus et electoralis archicancellarius novissimus erat, optime ad officia sua maxima varia paratus erat studiis iurisprudentiae Heidelbergae (1759-1761), Moguntiaci (1761-1762) et Papiae (1763-1764) confectis. Accesserunt diversa itinera trans Europam quae scientias generales auxerunt. Quamvis ad theologica haud profunde sese imbuisset, die 11 Novembris 1787 sacerdos ordinatus est.

Mox creatus est capitularis Moguntiaci, Herbipoli et Wormatiae. In servitio Moguntino ad rem publicam accessit et factus est gubernator Erfordiae (1772) et rector studiorum universitatis Herbipolitanae (1780). Die 10 Martii 1788 dignitatem archiepiscopalem titularem Tarsensem nactus est et intercedente legato Borussico Ioanne Friderico vom Stein factus est coadiutor archiepiscopi Friderici Caroli Iosephi von Erthal anno 1787. Unum annum post insuper coadiutor Constantiae Helvetiorum nominatus est. Ibi eum die 14 Ianuarii 1800 episcopum fieri praevisum erat. Moguntino autem archiepiscopo mense Iulio 1802 defuncto Dalberg Moguntiacum ingressus est tamquam princeps et summus vir ecclesiasticus.

Post annum 1803[recensere | fontem recensere]

Recessus principalis deputationis imperii anno 1803 sedem archiepiscopalem Moguntiaco Ratisbonam transtulit. Exinde Dalberg archiepiscopus Ratisbonensis fuit et, litteris brevibus papalibus die 1 Februarii 1805 Romae datis, insuper et apostolicus administrator pro cunctis regionibus ad Rheni ripam dexteram sitis quae olim provinciarum ecclesiasticarum Moguntinae, Coloniensis, Trevericae erant (exclusis utique pagis Borussicis).

Dalberg breviter membrum Ordinis Illuminatorum erat et favebat amore Ecclesiae haud obstante ideis Febronianismo similibus de ecclesiis ethnicis instituendis. Dalberg ad haec inspiratus erat amicitia Ignatii Henrici von Wessenberg, vicarii generalis ex anno 1800. Illum contra voluntatem papalem die 2 Novembris 1814 coadiutorem suum Dalberg proclamaverat.

Dalberg tamquam homo politicus et iuris consultus, qui inde propraetorio Erfordiensi optime aptus erat, naturam ecclesiastici minus gravem florere fecit. Anno 1797 Dalberg adhuc se fautorem continuae pugnae contra Franciam declaraverat. Post annum 1803 tamen, cum principatus Aschaffenburgi Ratisbonaeque et urbem Wetzlariam adeptus esset, secundum ideas Francorum novum ordinem politicum in Germanicis territoriis effici quaerebat. Anno 1806, cardinalem Iosephum Fesch, avunculum Napoleonis Bonaparte, coadiutorem fecit. Dalberg etiam paravit fundationem Confoederationis Rhenanae ubi tamquam primas principalis Germanicae agebat: anno 1810, a Francorum imperatore dux magnus Francofurti creatus est. In concilio civitatis die 17 Iulii 1811 Lutetiae habito, Dalberg propter in Napoleonem oboedientiam homo politicus facillimus erat. Itaque finis Napoleonis fuit etiam finis imperii Dalbergiani.

Dalberg artium patronus[recensere | fontem recensere]

In rebus quae ad cultum humanum civilemque attinent Dalberg maximi momenti erat. Ab urbe Erfordiae commercium spiritale et reale habuit, i.a. cum Wieland, Herder, Goethe, et Schiller operam navans in provehendis scholasticis et academicis. Etiam pauperibus urbis magnanime benigneque consuluit. Animum attendebat, ne fiscus umquam aegrotaret. In studio etiam ipse sese abdere temptabat, sed defuit profunditas scientifica. Fridericus Schiller in litteris ad Körner datis naturam gubernatoris Dalberg vacillantem et errantem habuit. Id bene explicat quod Dalberg, etsi homo Christianissimus et in plurimis diligentissimus, ob debilitates tales verticem summum multis in rebus adipisci haud potis erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Theodorum de Dalberg spectant.