Latinitas nondum censa

Gregorius Potemkin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gregorius Potemkin
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Potemkin: imago
Nativitas: 13 Septembris 1739, 24 Septembris 1739; Chizhevo
Obitus: 5 Octobris 1791, 16 Octobris 1791; Principatus Moldaviae, Iassium
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Linguista, military personnel, Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Alexander Potemkin;
Coniunx: Catharina II

Memoria

Laurae: Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Order of the White Eagle, Order of the Black Eagle, Order of St. Anna, Order of St. George, 3rd class, Order of St. Andrew, Order of St. George, 2nd class, Order of St. George, 1st class, Order of Saint Stanislaus, Order of the Elephant, Royal Order of the Seraphim, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Alexander Nevsky, Gold Sword for Bravery
Sepultura: St. Catherine's Cathedral, Kherson

Gregorius Alexandri filius Potemkin[1] seu Potemkinius[2] (Russice Григорий Александрович Потёмкин, tr. Grigorij Aleksandrovič Potëmkin; natus familia nobili in pago Čiževo‎ gubernii Smolenscensis die 13 [24] Septembris 1739, obiit prope pagum Rădenii Vechi Principatus Moldaviae die 5 [16] Octobris 1791) fuit rerum politicarum et militarium peritus Russicus, dilectus imperatricis Catharinae II, marescalcus Imperii Russici (ab anno 1784), titulo ducis serenissimi (anno 1776) nonnullisque aliis signis laudis ornatus.

Ab anno 1755 in Universitate Moscuensi studebat, unde anno 1760 exclusus, anno sequenti munus suum militare in cohorte caesarea equitum incepit (quum iam ab anno 1755 inter milites huius cohortis formale numerabatur). Anno 1762 particeps fuit interceptionis regiminis, cuius causa Catharina II thronum Imperii Russici cepit (marito eius Petro III deposito), et ab imperatrice illa notus est. Dux generalis militum factus, in bellis contra Imperium Ottomanicum participavit. Reformas nonnullas in exercitu Russico introduxit. Ad inclusionem Crimaeae aliarumque terrarum prope litus septentrionale Ponti Euxini sitarum ("Novae Russiae") in Imperium Russicum multo contribuit, postquam terras illas administrabat, nonnullas urbes (e.g. Catharinoslaviam, Chersonium, Sebastopolim) ibi condidit. Ad abolutionem Exercitus Zaporoviensis contribuit, exercitus duo Cosacorum novos, Catharinoslaviensem et Ponti Euxini (Maris Nigri), tamen creavit, praefectus eorum factus (etiam praefectus Exercitus Tanaici ab anno 1780 fuit). Constructione classis navalis Russici in Ponto Euxino praefuit, archigubernus eius anno 1785 factus. Anno 1787, postquam Potemkin Catharinae II fructus operis sui in terris illis monstrabit, cognomen 'Taurici' ab ea obtinuit (quum exstat mythus de "vicis Potemkinianis", adeptionum imitatione, imperatrici comitibusque itineris eius monstrata). Anno 1789 praefectus supremus omnium copiarum Russicarum in meridie Russiae Europaeae factus est. Ab anno 1790 ad mortem suam de facto Principatus Moldaviae regnator fuit, in via sua e Iassio, principatus illius metropoli, febris causa obiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Potemkin spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica