Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. century BCE; Roma
Obitus: 48 BCE; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Rector provinciae, Praetor, mintmaster, Ancient Roman senator, consul
Munus: Politicus, military personnel

Consociatio

Religio: Religio Romana

Familia

Genitores: Publius Cornelius Lentulus Marcellinus;
Coniunx: Scribonia
Proles: Publius Cornelius Lentulus Marcellinus, Lucius Cornelius Lentulus

Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus (vixit primo saeculo a.C.n.) erat senator Romanus qui consulatum anno 56 a.C.n. cum Lucio Marcio Philippo gessit. Optimatium factionis erat et in consulatu triumviris (Caesari, Pompeio Crassoque) summa contentione adversabatur.

De gente[recensere | fontem recensere]

In patriciam gentem Corneliorum Lentulorum adoptatus[1], nobillissima familia Claudiorum Marcellorum ortus, ut secundum cognomen indicat, maiorum splendore Gnaeus Marcellinus nemini cedebat. Scriboniam uxorem duxit[2] quae postea vidua Octaviano Caesari nupsit et Iuliam peperit[3].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

  • 67 a.C.n. Legatus Pompei in bello piratico. Cyrenaeorum patronus tum factus est.
  • 61 a.C.n. Inter accusatores Publii Clodii Pulchri erat qui sacra Bonae Deae violaverat.
  • 60 a.C.n. Praetor
  • 59/58 a.C.n. Propraetor in Syria
  • 56 a.C.n. Consul Ciceronem exilio redeuntem in bonis reciperandis adiuvit. Pompeio Crassoque consulatum petere volentibus quamdiu potuit restitit[4]. Marcellino enim duce multi senatores, vim sibi adhibitam esse testificantes, vestem mutaverunt atque in curiam venire desierunt ne quicquam de comitiis consularibus consuli posset, usque adeo ut comitia mense ianuario vel februario tantum anno 55 a.C.n. per interregem haberi potuerint.

Nihil de eo post consulatum accepimus. Cicero Marcellini consulis eloquentiam laudavit in Bruto suo[5].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sive ipse, sive pater.
  2. CIL VI 26033: Libertorum et / familiae / Scriboniae Caesar(is) / et Corneli Marcell(ini) / f(ilii) eius
  3. Suet., Aug. 62.
  4. Plut., Pompeius 51 et Crassus 15.
  5. Cap. 247.


Antecessores:
Publius Cornelius Lentulus Spinther et Quintus Caecilius Metellus Nepos
Consul
56 a.C.n.
cum Lucio Marcio Philippo
Successores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II