Lucius Marcius Philippus (consul 56 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Marcius Philippus, qui medio saeculo I a.C.n. floruit, filius consulis et censoris eiusdem nominis, praetor meruit et in Syria pro praetore.[1] Consul fuit anno 56 a.C.n. cum Lentulo Marcellino. Ex uxore prima (nomine hodie ignoto) filiam genuit Marciam (quam Cato Uticensis uxorem duxit ac postea amico Hortensio Hortalo tradidit[2]) filiumque qui nomen patris gessit. Nuptiis secundis anno 60 a.C.n. L. Philippus Atiam duxit, quae iam mater fuit C. Octavii futuri Augusti. Anno 44 a.C.n. privigno suadebat ne privatam condicionem excederet neve Caesaris hereditatem adiret[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bellum Syriacum 8.51
  2. Plutarchus, Cato minor 25.
  3. Appianus, Bell. civ. III,34

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael J. G. Gray-Fow, "A Stepfather's Gift: L. Marcius Philippus and Octavian" in Greece & Rome 2a ser. vol. 35 (1988) pp. 184-199


Antecessores:
Publius Cornelius Lentulus Spinther et Quintus Caecilius Metellus Nepos
Consul
55 a.C.n.
cum Gnaeo Cornelio Lentulo Marcellino
Successores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II