Georgius H. W. Bush

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius H. W. Bush
Res apud Vicidata repertae:
Georgius H. W. Bush: imago
Georgius H. W. Bush: subscriptio
Nativitas: 12 Iunii 1924; Milton
Obitus: 30 Novembris 2018; Hustonia
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: George Herbert Walker Bush

Officium

Officium: Legatus populi CFA, President of the United States, Praeses vicarius Civitatum Foederatarum Americae, Director of Central Intelligence, United States Ambassador to the United Nations, United States Ambassador to China
Munus: Politicus, statesperson
Patronus: Central Intelligence Agency

Consociatio

Familia

Genitores: Prescott Bush; Dorothy Walker Bush
Coniunx: Barbara Bush
Proles: Georgius W. Bush, Jeb Bush, Neil Bush, Marvin P. Bush, Dorothy Bush Koch, Pauline Robinson Bush
Familia: Bush family

Memoria

Laurae: Distinguished Flying Cross, Honorary citizen of Berlin, Knight Grand Cross of the Order of the Bath, Eric-M.-Warburg-Award, Order of the White Lion, Air Medal, Philadelphia Liberty Medal, Freedom Award, Robert Schuman Medal, Profile in Courage Award, Ronald Reagan Freedom Award, Jubilee Medal "60 Years of Victory in the Great Patriotic War 1941–1945", Praemium Praesidis pro Libertate, Doublespeak Award, Theodore Roosevelt Award, World Golf Hall of Fame, Honorary doctor at the Nanjing University, American Campaign Medal, Asiatic-Pacific Campaign Medal, World War II Victory Medal, Ellis Island Medal of Honor, honorary doctorate of Bar Ilan University in Ramat Gan, honorary doctor of the Ohio State University, Doublespeak Award, Honorary citizen of Kraków, Q20680128, Order of the Bath, Order of the British Empire, Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Order of Merit of the Republic of Poland, Order of Merit of the Republic of Hungary, Order of Friendship, Order of the Cross of Terra Mariana, Grand Cross Special Class of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Sepultura: George Bush Presidential Library

Georgius H. W. Bush, Anglice plene George Herbert Walker Bush (Milton in oppido Massachusettae die 12 Iunii 1924 natus; Hustoniae die 30 Novembris 2018 mortuus) fuit vir publicus Civitatum Foederatarum Americae.

Patre Prescott Bush argentarii, Georgius, in Massachusetta orientali educatus, alumnus fuit academiae Phillipianae Andoveriae in vico Massachusettae. Aviator classiarius inter annos 1942 et 1945 inter insulas Philippinenses Iaponensesque militavit. Deinde patrem secutus universitatem Yalensem frequentavit scientiae oeconomicae studiosus. Uxorem Barbara Pierce anno 1945 duxit, quae iam annos tres et septuaginta marita die 17 Aprilis 2018 mortua erit. Ex ea sex liberos genuit, inter quos Georgium iuniorem anno 1946 natum, praesidem futurum, Ioannemque (Jeb) anno 1953 natum, futurum gubernatorem Floridensem. Patre anno 1952 senatore Massachusettensi electo, Georgius cum familia Odessam in Texia iam petiverat, mox Midland et Hustoniam, in quibus urbibus societates petroleum producentes conduxit.

Conscriptus est camerae repraesentantium ab anno 1966, legatus Civitatum Foederatarum iuxta Nationes Unitas ab 1971, praeses consilii nationalis factionis Republicanae ab 1973, e quo officio ipse abdicationem praesidis Ricardi Nixon postulavit. Deinde legatus est iuxta rem publicam popularem Sinarum ab 1974, rector Sedis centralis exploratoriae a die 30 Ianuarii 1976 usque ad 20 Ianuarii 1977. Praeses vicarius ab anno 1981 meruit, Ronaldo Reagan praeside. Ab anno 1989 usque ad annum 1993 fuit quadragesimus primus Praeses Civitatum Foederatarum Americae. Cum Michael Gorbačëv dialogum fecit ad Bellum frigidum terminandum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium H. W. Bush spectant.