Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ioannes Adams

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Adams
John Adams
Ioannes Adams
2° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1797–1801
Antecessus a Georgio Vasingtonio
Secutus a Thomas Jeffersonius
Natus 30 Octobris 1735
Braintree, Massachusettae
Obiit 4 Iulii 1826
Braintree, Massachusettae
Praeses vicarius Thomas Jeffersonius
Factio Foederalismus
Uxor Abigail Smith Adams
Ars causidicus, doctor
Religio Unitarianismus

Ioannes Adams (in Colonia Sinus Massachusettensium 30 Octobris 1735Quintii Massachusettae, 4 Iulii 1826[1]) unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit vir publicus, Georgii Vasingtonii praeses vicarius, et ab 1797 ad 1801, secundus Praeses Civitatum Foederatarum. Anno 1800, Domum Albam primum inauguravit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adams cursum honorum politicorum incohavit verba coloniarum iuribus faventia scribens. Anno enim 1774, Massachusettam in primo congressu Philadelphiae representavit. Die 4 Iulii 1776, cum Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum sollemniter proclamata esset, praesens erat. Cum Massachusettae constitutio Ioanne Adams auxiliante scripta esset, anno 1779, ad pacem cum Britannis conciliandam Lutetiam petivit; postea legatus in Batavia erat, ubi colloquiis scriptisque tam rectionem quam populum Civitatum Foederatarum prona reddebat. Unde anno 1782 in patriam reversus una cum Franklinio, Ieffersonio, Ioanne Jay, et Henrico Laurens pacem cum Britannia feliciter die 3 Septembris 1783 contraxit. In querelis de constitutione Unionis inter duces foederalis factionis fuit, quae a centralisticis? abhorruit. Attamen Vasingtonius eum praesidem vicarium instituit; post demissionem adversariis centralisticis? invitis, Adams praeses declaratus est.

Adams minus gratus apud democraticos fuit propter res, quas ad neutralitatem erga Franciam conservandam fecerat, e.g. actis peregrinis atque regulis variis tribunaliciis. In comitiis praesidentiibus anno 1800 victus est a Ieffersonio. Rude donatus in latifundiis, Quintii naturae concessit.

Inter libros maximi momenti sunt volumina tria Defence of the constitution and government of the United States (1787). Carolus Franciscus Adams nepos eius opera omnia cum biographia edidit (Life and works of John Adams, Bostoniae 1850–56) et epistulas Familiar letters of John Adams and his wife Abigail, during the revolution (Novi Eboraci 1876).

Ioannes Quintius Adams filius fuit sextus Praeses Civitatum Foederatarum, ab anno 1825 ad 1829.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Die ipso mortis praesidis Thomae Ieffersonii et quinquagesimo anno iubilaei Declarationis Libertatis Civitatum Foederatarum.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Adams spectant.
  • Vita propria. Domus Albae (Anglice)
Declaratio Libertatis

I. AdamsS. AdamsBartlettBraxtonCarrollChaseClarkClymerElleryFloydFranklinGerryGwinnettHallHancockiusHarrisonHartHewesHeywardHooperHopkinsHopkinsonSamuel Huntington JeffersonF. LeeR. LeeLewisLivingstonLynchMcKeanMiddletonL. MorrisR. MorrisMortonNelsonPacaPainePennReadRodneyRossRushRutledgeShermanSmithStocktonStoneTaylorThorntonWaltonWhippleWilliamsWilsonWitherspoonWolcottWythe