Gennadius Avienus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gennadius Avienus (natus saeculo 5, mortuus post annum 467) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Flavius Anicius Probus Faustus Iunior, consul anni 490 erat. Filia eius Stephania, cuius filius Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior consul anni 502 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gennadius anno 450 consul erat, una cum imperatore Valentiniano III. Anno 452 una cum Trygetio et Leone I papa ad Attilam regem Hunnorum missus est, ut indutias impetraret[1]. Anno 467 Sidonius Apollinaris Avienum et Flavium Caecinam Decium Basilium fastgatissimos consulares nominavit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prosper Tiro Aquitanus Chronicum 752 ad annum 452; Sidonius Apollinaris, Epistulae I 9,1-7
  2. Sidonius Appollinaris, op. cit. I 9,4


Antecessores:
Flavius Astyrius et Flavius Florentius Romanus Protogenes
Consul
450
cum
Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto VII
Successores:
Imp. Caesar Flavius Marcianus Augustus et Valerius Faltonius Adelfius