Flavius Astyrius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Astyrius (vel Asturius, natus saeculo 5, mortuus post annum 449) dux militum Imperii Romani Occidentalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 441 - 443 magister utriusque militiae fuit et anno 441 in Hispania Tarraconensi Bacaudas vicit[1]. Gener eius Merobaudes ei successit[2]. Anno 449 consulatum gessit una cum Flavio Florentio Romano Protogeni. Dyptichon consulare iam exstat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hydatius, Chronicum 125: Asturius dux utriusque militiae ad Hispanias missus Terraconensium caedit multitudinem Bacaudarum.
  2. Hydatius 128: Asturio magistro utriusque militiae, gener ipsius successor ipsi mittitur Merobaudis
  3. Simulacrum Dyptichon hic invenies


Antecessores:
Flavius Rufius Praetextatus Postumianus et Flavius Zeno
Consul
449
cum
Flavio Florentio Romano Protogeni
Successores:
Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus VII et Gennadius Avienus