Flavius Florentius Romanus Protogenes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Florentius Romanus Protogenes (natus saeculo 5, mortuus post annum 451) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Florentius bis praefectus praetorio per Orientem erat, anno 448/449 secundo tempore. Anno 449 etiam consulatum gessit una cum Flavio Astyrio collega. Anno 451 Concilio Chalcedonensi interfuit. Inter annos 449 et 451 patricius nominatus est[1]. Theodoretus theologus et rerum gestarum scriptor epistulam ad eum dedit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Flavius Rufius Praetextatus Postumianus et Flavius Zeno
Consul
449
cum
Flavio Astyrio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus VII et Gennadius Avienus