Flavius Anicius Probus Faustus Iunior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Anicius Probus Faustus Iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 512) vir publicus Romanus tempore Theodorici regni fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gennadius Avienus (consul anni 450) erat. Bis uxorem in matrimonium duxit: Stephaniam et deinde Cynegiam (mortuam anno 509); filios habuit: e Stephania Rufium Faustum Magnum Avienum consulem anni 502 et e Cynegia Flavium Ennodium Messalam (consulem 506), praeterea filiam anno 511 mortuam. Inter familiares etiam Magnus Felix Ennodius erat, qui ad Anicium multas epistulas dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anicius anno 490 una cum Flavio Longino II consulatum gessit et annis 492 - 494 magister officiorum erat et a Theodorico rege Constantinopolim missus est, ut Anastasius I imperator regnum Theodorici in Italia probaret[1]. Anno 494 in occidentem revertebat. Anno 498 in electione papae adiuvit Symmachum contra Laurentium antipapam. Annis 503 - 506 quaestor palatii in parte occidente fuit. Circa annum 507 patricius nominatus est. Annis 509 - 512 praefectus praetorio Italiae erat. Duas sedes proprias in Amphitheatro Flavio possidebat[2].

Legenda[recensere | fontem recensere]

  • "Flavius Anicius Probus Faustus Iunior", The Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1980, pp. 454-456.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Petronius Probinus et Flavius Eusebius
Consul
490
cum
Flavio Longino II
Successores:
Flavius Olybrius Iunior (sine collega)