Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior (natus saeculo 5 Romae[1], mortuus post annum 534) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Anicius Probus Faustus Iunior (consul 490) erat, mater Stephania, cuius pater anno 450 consulatum gessit. Frater e patre fuit Flavius Ennodius Messala, qui anno 506 consulatum gessit. Filius eius Flavius Rufius Gennadius Probus Orestes anno 530 consulatum gessit.

Vita et cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De eius vita multa ex epitulis Ennodii novimus. In Liguria institutionem accepit et linguam Graecam ut Latinam edidicit; forsitan discipulus Ennodii fuit[2]. Anno 502 adhuc iuvenis consul erat, una cum Flavius Probo. Anno 503 morbo afflictus est[3]. Anno 507/508 Ravennae fuit cum parentibus. Anno 512 iterum Romae fuit, filiam gentis nobilis in matrimonium duceret. Anno ab Athalarico rege Ostrogothorum 527/528 praefectus praetorio Italiae nominatus est. Anno 534 litteras a Ioanne II papa accepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martindale, John R., John Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. 2, Cambridge University Press, 1980, pp. 192-193.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ennodius, Epistulae IX 32
  2. op. cit. II 10 - 11
  3. loc. cit.


Antecessores:
Flavius Avienus Iunior et Flavius Pompeius
Consul
502
cum
Flavius Probo
Successores:
Flavius Volusianus et Flavius Dexicrates