Gaius Vettius Sabinianus Iulius Hospes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Vettius Sabinianus Iulius Hospes, Cai filius e tribu Voltinia[1], (quando natus mortuusve sit, nescimus) primo eques Romanus fuit, mox ab imperatore Antonino Pio in ordinem senatorium adlectus est[2]. Consulatum suffectum anno 176[3] gessit, ut videtur.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Ineunte cursu militiam equestem militavit ; nam praefectus cohortis secundae Commagenorum in Dacia et tribunus militum legionis primae Italicae[4] in Moesia fuerat cum ab Antonino Pio in senatum adlectus est. A quo tempore Vettius fuit ordine quaestor, tribunus plebis, praetor, et post praeturam legatus proconsulis Asiae. Deinde ab imperatore in Cycladas insulas legatus missus est "ad ordinandos status" earum. In Italiam revocatus "iuridicus per tractus Etruriae Aemiliae Liguriae" per tempus fuit. Postea legatus Legionis III Italicae in Rhaetia factus est. In Galliam missus "legatus Augusti rationibus putandis trium Galliarum" praefuit, deinde legatus Legionis XIV Geminae et iuridicus Pannoniae Superioris erat. Romam reversus aerarium Saturni praefectus administravit. Deinde legatus Augusti pro praetore Pannoniae Inferioris fuit et pugnis contra Germanos et Sarmatas una cum imperatore Marco Aurelio interfuit, qui eum coronis, hastis puris aliisque donis militaribus donavit. Anno 175 in Italiam revocatus est, ut paeninsulam contra Gaium Avidium Cassium defenderet. Quo peracto consul suffectus tandem factus est et ex consulatu curator aedium sacrarum et rei publicae Puteolanorum, mox legatus Augusti pro praetore Dalmatiae, legatus Pannoniae Superioris[5] et circa annum 190 proconsul Africae[6]. Uno insuper sacerdotio functus est : nam sodalis Titius fuit[7], quod sacerdotium rex mythicus Titus Tatius instituisse traditus est.

De familia[recensere | fontem recensere]

Familia ex Africa proconsulari oriunda erat et colonia Aurelia Thuburbo Maius Vettium Sabinianum titulo patroni sui honoraverat. Filius eius (vel nepos?), Gaius Vettius Gratus Sabinianus, fuit consul ordinarius anno 221. Nepotes vel pronepotes eius fuerunt Gaius Vettius Gratus Atticus Sabinianus qui anno 242 consul ordinarius creatus est[8], et Vettius Gratus consul ordinarius anni 250.

Ita conditor illustrissimae familiae senatoriae tertii saeculi, Gaius Vettius Sabinianus Iulius Hospes homo novus ipse fuerat, ab imperatoribus Antonino Pio et Marco Aurelio promotus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. AE 1920, 00045
  2. AE 1920, 00045
  3. Vel 175 ?
  4. AE 1920, 00045
  5. CIL III,4426
  6. CIL VIII,823.
  7. AE 1920, 00045.
  8. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 150