Gaius Vettius Gratus Atticus Sabinianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Vettius Gratus Atticus Sabinianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus. Avus el proavus eius Gaius Vettius Sabinianus Iulius Hospes fuit, qui anno 176 consulatum suffectum administravit. Pater Gaius Vettius Gratus Sabinianus, consul ordinarius anni 221. Ipse circa annum 229 quattuorvir viarum curandarum urbis Romae erat, tum quaestor candidatus principis Alexandri Severi circa 234, tum praetor circa annum 239, tum praefectus alimentorum et eodem tempore curator Viae Flaminiae, denique anno 242 consul ordinarius[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly T.12/2 c 149-150


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Antonius Gordianus Augustus II et Clodius Pompeianus
Consul
242
cum
Gaio Asinio Lepido Praetextato
Successores:
Lucius Annius Arrianus et Gaius Cervonius Papus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]