Legio XIV Gemina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Scutum Quartodecimanorum in Notitia Dignitatum depicta

Legio XIV Gemina Martia Victrix pars exercitus Romani fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Legio XIV vel iam a Caesare, cum Galliam expugnaret, vel ab Octaviano inter bellum civile condita est. Tempore bellorum Germanicorum Augusti ad Rhenum hiemabat. Anno 9 Lucius Nonius Asprenas legatus eam in Germaniam Inferiorem duxit et ita rem Romanam post cladem a Publio Quinctilio Varo acceptam servavit. Anno 14 in castris Moguntiaci est et cum aliis legionibus rebellavit, sed mox a Germanico sedata est[1]. Annis proximis expeditionibus Germanicis Germanici Caesaris et anno 43 expeditioni in Britanniam Claudii imperatoris interfuit. Cum ibi seditionem Boudiccae pavavit, Martia Victrix nominata est. Anno 65 Britanniam reliquit et deinde Moguntiaci castra habuit, ubi anno 70 contra Batavos rebellantes pugnavit. Anno 89 Lucium Antonium Saturninum usurpatorem adiuvit. Anno 92 in Pannoniam venit et bellis Dacicis Traiani interfuit. Castra Legionis nunc Carnunti erant. Deinde variis in bellis certavit et circa annum 430, cum Romani Danubium relinquerent, dissoluta est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cornelius Tacitus, Annales I 37
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 20

Legati Legionis[recensere | fontem recensere]

Inter alios et hi legati legioni XIV praefuerunt: