Gaius Fulvius Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Fulvius Flaccus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 134 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius verisimile Quintus Fulvius Cn.f. Flaccus, consul suffectus anni 180 a.C.n., frater Servius Fulvius Flaccus, consul anni 135 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Flaccus anno 134 a.C.n. una cum Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano consul erat. Ei bellum contra servos seditiosos Siciliae traditum est[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Periochae LVI; Iulius Obsequens, Liber de prodigiis 27; Orosius, Historia adversus paganos V 9,6


Antecessores:
Quintus Calpurnius Piso et Servius Fulvius Flaccus
Consul
134 a.C.n.
cum
Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano II
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Frugi et Publius Mucius Scaevola