Quintus Fulvius Cn.f. Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Fulvius Cn.f. Flaccus (natus circa saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 180 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gnaeus Fulvius Flaccus inter Secundum Bellum Punicum anno 212 praetor erat, avunculus Quintus Fulvius M.f. Flaccus inter annos 237 et 209 quater consulatum administravit. Filii eius verisimile Servius Fulvius Flaccus (consul 135 a.C.n.) et Gaius Fulvius Flaccus (consul anni 134 a.C.n.) fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 197 iussu senatus legatus Philippi V regis Macedonum Romam comitabatur. Anno 189 aedilis plebeius fuit, anno 187 praetor provinciae Corsicae et Sardiniae. Anno 181 legatus in bello Ligurico militavit. Anno 180, postquam saepius candidatus recusatus est, consul pro Gaio Calpurnio C.f. Pisone consule mortuo suffectus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XL 37,1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]