Gaius Fannius Strabo (consul 122 a.C.n.)
Appearance
Gaius Fannius Strabo (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus circa annum 104 a.C.n.) vir publicus et rerum gestarum scriptor Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 146 a.C.n. fortiter in expugnando Carthagine Tiberio Graccho duce se praebuit[1]., anno 141 tribunus militum in Hispania certavit. Filiam Gaii Laelii Sapientis in matrimonium duxit atque Panaetium philosophum clarum novit[2]. Anno 122 Gaio Sempronio Graccho adiuvante consulatum - una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo adeptus est, sed in oratione famosa eius consilia recusavit.
Rerum gestarum scriptor
[recensere | fontem recensere]Fannius annales - VIII libros rerum gestarum - composuit, sed de his nihil nisi fragmenta ad nostram aetatem pervenit. Marcus Iunius Brutus Epitome huius operis fecit[3], quod Gaius Sallustius Crispus propter veritatem laudavit[4].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Gulielmus Kierdorf, "Fannius [I 1]" in Der Neue Pauly vol. 4 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01474-6) col. 424.
- Fridericus Münzer: Fannius 7). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,2, Stuttgart 1909, Sp. 1987–1991.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Gracchi 4,6
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 100-101
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad Atticum XII 5,3
- ↑ Gaius Sallustius Crispus, Historiae 1,4
Antecessores: Titus Quinctius Flamininus et Quintus Caecilius Metellus Balearicus |
Consul 122 a.C.n. cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo |
Successores: Quintus Fabius Maximus Allobrogicus et Lucius Opimius |