Titus Quinctius Flamininus (consul 123 a.C.n.)
Jump to navigation
Jump to search
Titus Quinctius Flamininus (natus circa annum 170 a.C.n., mortuus post annum 120 a.C.n.) senator Romanus erat qui consulatum anno 123 a.C.n. gessit.
Gens[recensere | fontem recensere]
Pater eius Titus Quinctius Flamininus consul anni 150 a.C.n. erat.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Quinctius anno 126 a.C.n. praetor provinciam Siciliam administravit atque anno 123 una cum Quinto Caecilio Metello Balearico consul erat[1]. Quid de Gaio Sempronio Graccho sensisset, ignotum est. Fuit orator bonus, sed illiteratus, ut Cicero tradidit[2].
Cum in Sicilia versaretur eruptio ignifera marina aquam in ingentem altitudinem proiecit ac diu sustinuit ː de ea re a multis conspecta Flamininus ad senatum rettulit qui piaculis deos et infernos et marinos placare decrevit[3].
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Petrus C. Nadig, "[I 16] Q. Flamininus, T." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 711.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Eutropius, Breviarium ab urbe condita IV 21
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 28; 74
- ↑ Strabo, Geographica VI.9.11 e Posidonii testimonio.
Antecessores: Gaius Cassius Longinus et Gaius Sextius Calvinus |
Consul 123 a.C.n. cum Quinto Caecilio Metello Balearico |
Successores: Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Fannius Strabo |