Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis, consul anni 495 a.C.n. erat, frater Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus, consul annis 471 et 451 et decemvir eodem anno.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius anno 460 consul electus est. Eo anno fugitivi et peregrini duce Appio Herdonio Sabino duce Capitolium occupaverant. Cum collega Publio Valerio P.f. Poplicola Capitolium liberavit, sed Poplicola insurgentibus necatus est. In eius locum cives Lucium Quinctium Cincinnatum pristinum dictatorem elegerunt[1]. Anno 450 decemviros ut tyrannos vituperavit[2]. Anno 444 in senatu patricios ad vim contra tribunos plebis adhortatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 15-21
  2. loc. cit. cap. 40
  3. op. cit. IV 6,7


Antecessores:
Publius Volumnius M.f. Amintinus Gallus et Servius Sulpicius Camerinus Cornutus
Consul
460 a.C.n.
cum
Publio Valerio P.f. Poplicola
Successores:
Quintus Fabius M.f. Vibulanus III, Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (Cossus)