Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus (quo anno natus, nescimus; mortuus est anno 449 a.C.n.) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Origo et familia[recensere | fontem recensere]

Cognomina eius originem familiae demonstrant: Fuerunt Sabini ex oppido Regillo, qui anno 504 a.C.n. Romam fugerant. Primus eorum Appius Claudius erat, qui Romae statim inter patricios acceptus est[1]. Appius Claudius Crassus filius Appii erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Consul anni 471 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Anno 471 Appius Claudius primo consul creatus est. Cum collega Tito Quinctio Capitolino Barbato contra legem a tribuno plebis Volerone Publilio rogatam certavit, qua tribuni plebis a comitiis tributis crearentur, quibus senatores minus valerent. Cum Appius et vim contra tribunos pararet, Quinctius tumultum exorsum placare conatus est. Ita lex Publilia promulgata est et tribuni a comitiis tributis primo electi sunt[2]. Deinde bellum contra Aequos et Volscos renovatum est. Cum Quinctius exercitum in Aequos, Claudius copias in Volscos duxit, acerrime in milites suos egit, quod domi controversiam contra tribunos plebis perdiderat[3]. Itaque et milites cladem quasi petebant atque tum accipiebant[4]. Quinctius autem feliciter contra Aequos certavit[5]. Anno proximo itaque Appius a tribunis accusatus est. Livius tradidit Appium iam ante iudicium morbo mortuum esse[6].

Iterum consul et decemvir anno 451/450 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Sed re vera Appius Claudius anno 470 mortuus non est, sed in annum 451 iterum consul electus est, ut multi putant[7]. Sed tum patricii et plebs de eligendis decemviris legibus scribundis convenerunt et Appius dux eorum factus est, qui legibus novis certamina ordinum finirent: Eodem anno decemviri decem tabulas proposuerunt. Comitiis centuriatis leges decretae sunt. Sed erant, qui putarent, deesse tabulas quasdam. Itaque in annum 450 iterum decemviri electi sunt, inter eos et Appius Claudius, qui nunc autem tyrannus cum aliis regnavit, tribunum plebis Lucium Siccium necari iussit et Verginiam, filiam Lucii Verginii, petebat et false pronuntiavit eam servam suam esse. Postquam pater, ut ignominiam prohiberet, filiam necaverat, decemviri se a magistratu addicare coacti sunt et Appius mortem sibi ipsi petivit[8].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 16
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II 56,6-58,1
  3. loc. cit. §§4-9
  4. loc. cit. cap. 59
  5. loc. cit. cap. 60
  6. loc. cit. cap. 61,8 = Dion. Hal. IX,54.
  7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 9
  8. Titus Livius, ab urbe condita, III 36 - 58


Antecessores:
Lucius Pinarius Mamercinus Rufus et Publius Furius Medullinus Fusus
Consul
471 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato
Successores:
Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola) II et Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus (Mamercus)
Antecessores:
Titus Menenius Agrippae f. Lanatus et Publius Sestius Q.f. Capitolinus Vaticanus
Consul
451 a.C.n.
cum
Tito Genucio L.f. Augurino
Successores:
Decemviri legibus scribundis