Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus
Appearance
Lucius Cornelius Ser.f. Maluginensis Uritus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator et vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filius eius Marcus Cornelius Maluginensis anno 450 a.C.n. decemvir legibus scribundis erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Lucius ipse anno 459 una cum Quinto Fabio M.f. Vibulano consul Romanus creatus est. Eo anno Cornelius contra Volscos certavit et ei idcirco a senatu triumphus decretus est. Collega Fabius autem cum Aequis pugnavit. Domi consules contra leges a tribunis plebis latas egerunt. Hoc anno et census factus est, quo 117319 cives Romani numerati sunt[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 22-24
| Antecessores: Publius Valerius P.f. Poplicola II et Gaius Claudius Ap.f. Inregillensis Sabinus |
Consul 459 a.C.n. cum Quinto Fabio M.f. Vibulano |
Successores: Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus |