Sempronia (M. Fulvii uxor)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Sempronia

Sempronia, filia cuiusdam Sempronii Tuditani et neptis C. Sempronii Tuditani qui consul anno 129 a.C.n. meruit, fuit mulier nobilis Romana saeculi 1 a.C.n. Semproniam uxorem fuisse M. Fulvii Bambalionis pro certo habemus, qui ex ea genuit Fulviam. Haec ter nupsit, primum P. Clodio Pulchro, postea C. Scribonio, tandem M. Antonio triumviro. Eruditi censent et Semproniam ipsam ter in matrimonium ductam, primum a quodam Pinario Natta cui peperit L. Pinarium Nattam pontificem; postea a Fulvio Bambalione; denuo a L. Murena, consule anno 62 a.C.n.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jerome S. Arkenberg, "Licinii Murenae, Terentii Varrones, and Varrones Murenae: I. A Prosopographical Study of Three Roman Families" in Historia vol. 42 (1993) pp. 326-351 (vide stemma et pp. 342-343)
  • Lily Ross Taylor, "Caesar's Colleagues in the Pontifical College" in American Journal of Philology vol. 63 (1942) pp. 385-412 (vide p. 396 et nota 34)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.