Franciscus Brusonus
Franciscus Brusonus[1] (Italiane: Francesco Brusoni; natus Leniaci ex 1465 ad 1470 - mortuus ibidem ante 1536) fuit poëta et humanista qui Latine scripsit.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Franciscus Brusonus a Henrico Merlo apud Leniacum doctus est. Apud multas urbes docuit usque ad 1507, quando apud Rodigium doctor fuit et civis Rodiginus factus est. Ibidem usque ad 1512 circiter docuit, cum a factione adversa coactus abiit.
Postea apud multas urbes docuit et schola publica Atestina annis 1521-1522 regit. Ante 1525 Poeta Laureatus et Comes Palatinus factus est. Leniaci ultimum vixit et ibidem mortuus est. In ecclesiam Sancta Maria dicatam, sub grado altaris Sancto Blasio dicati, sepultus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]Anno 1502 Italice opus unum Capitoli (Latine: Capita) in laudem marchionis Mantuae scripsit; opum perditum est. Hoc Brusonus marchioni petivit publicum lectorem Mantuae facturum esse, sed ibidem numquam docuit. Anno 1505 carmen amico Hieronymo Atestino dicatum scripsit; Atestini Libellus de gestiis Atestinorum (Venetiis) carmen publicavit.
Operum Francisci Brusoni poëma unum conservatur. Annis 1507-1512 De origine urbis Rhodiginae totiusque Paeninsulae liber primum scripsit, postea opus infectum est ob abitionem coactam. Opus modo anno 1589 Tarvisii publicatum est.
Anno 1511 Mantuae Diphilus diverbium publicatum est, sed nihil noscitur hodie. Anno 1525 carmen in laudem astrologi Lucae Gaurici scripsit et Abraham Zacuti Almanach perpetuum id publicavit. Prognosticon mirabile, diis auspicibus, faventibus fatis, duce virtute et fortuna comite, poëma de astronomia vel astrologia, perditum est, atque etiam Sylva in laudem prudentissimi S.P.Q. Bellunensis.
De origine urbis Rhodiginae
[recensere | fontem recensere]Francisci Brusoni opus princeps hexametrum poema est. De origine fabulosa Rodigii canet ab oriundis Hadria ruente, similiter Aeneidis de origine Romae canentis ab oriundis Troia. Opus omne divisum in partes tres, non disiungentes at miscentes.
Pars prima de Hadria breviter narrat ab origine Etrusca usque ad florem Romanum, similiter Plinii Maioris vel fortasse vero Annii Viterbensis, qui tunc nescibitur falsus est.
Pars alia de Hadria ruente narrat; Brusonus ob non bella nec terraemotus at ob Padi violentiam Hadriam dirutam dicit. De Pado fluminibusque aliis propter Hadrian postea narrat, a fontibus eisdem Iohannis Boccacii De montibus operis, similiter Caruli Silvestri De paludibus Hadrianis scripturi in saeculo 18.
Pars tertia, quae maxima et singularis est, de fabulosa origine Rodigii narrat. Sanctus Petrus episcopo Hadriae Paulo somnium agit ut ad papam Ioannem X eat et, post bullam apostolicam eius receptam, incolas Hadrienses volentes exhortet ad terram rosas ferentem apud Philistinam migrare. Hic episcopus Paulus pius et dux vocatur, similiter Aeneae in Aeneide. Placent Brusono paretymologiae Rodigii a Palaeograeco ῥόδον (rosa) Policinique a paeninsula. Post in carmine ponentem bullam, Petrus vates est magnificentiae Rodigii, quod praeclarum propter studia de iure, medicina, dogmatibus et grammatica futurum atque caput magnificae terrae Policini.
Opus infectum ad liber primum manuscriptum mansit; anno 1589 frater Sixtus Sandolinus Utinensis Patavii invenit manuscriptum, Tarvisii editavit publicavitque atque Hieronymo Bonifacio Rodigino dicavit.
Longe opus dictum est imitatio Ioannis Petri Ferretti De Hadria civitate carminis, etiamsi pauci hoc carmen manuscriptum legissent et multi "ab aliis dicitur" scripserunt, at contra carmen Ferretti poëmatis Brusoni imitatio est. Saeculo 18 Hieronymus Silvestri collationem conatus est poëmatis cum carmine, sed opus eius infectum est.
Prognosticon mirabile
[recensere | fontem recensere]De poëmate illo modo gnoscitur quam incipit: "Praeterita antiqui cecinerunt omnia vates". Filio Brusoni Livio Francisco dicatur et ei docet arcana scientiarum astrorum. Manuscriptum dicitur Veronae apud bibliothecam Saibante. Etiam Venetiae dicitur publicatum est anno 1573, sed nullum editionis illius volumen invenitur.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ sive Franciscus Brusonus Leniacensis sive Franciscus Brusonus Rhodiginus sive Franciscus Brusonius
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Francisci Picinali, Historia di Legnago dai primordi all'anno 1689, apud Bibliothecam Comunalis Veronae, ms. 2013 (Italiane)
- Camilli Cessi, Notizie intorno a Francesco Brusoni, poeta laureato, ed ai suoi figli Livio Francesco e Virgilio in Giornale storico della letteratura italiana, 1899, suppl. II, p. 51-105 (Italiane)
- Francisci Brusoni (Pauli Pezzolo editoris) De origine urbis Rhodiginae (1589), Ferrariae, 1992 (Italiane)
- Francesco Brusoni in Dizionario Biografico degli Italiani, Istituto dell'Enciclopedia italiana, Romae, 2000 (Italiane)