Policinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Policinum (discretiva)

Policinum (-i, n.) sive Policinium sive Pollicinium sive Pollicinum (Italiane: Polesine /poˈlezine/; Venete: Polesine /poˈlezine/ sive Poesine /poˈezine/) est meridiana Venetiae terra, quae hodie provinciae Rodigiensis congruit. Hoc etiam Polixinum sive Paeninsula interdum scribitur. Incolae Policini Policinenses sive Pollicinenses appellantur.

Ex geographia physica Policinum inter inferiores Padi et Athesis fluminum cursus situm est, itaque partes proviciae Veronensis, proviciae Mantuanae et terrae Capitis Aggeris (Italice: Cavarzere) comprehendit. Finis occidentalis ex Paludis Tartari fluminis est vagus. Terra inferior ex qua Tartari fluminis aqua affluit et Padi ostia hoc componunt.

Progressus Policini agri[recensere | fontem recensere]

Terrae flavae sunt Policinum ager in Republica Veneta ab anno 1484. Terrae rubrae ad Policinum ab anno 1815 adiunctae sunt ex Dicione Pontificia et Provincia Rodigiensis facta est. Terrae subvirides ad Provinciam Venetam ab anno 1815 ex Dicione Pontificia adiunctae sunt. Areae virides et subvirides ad Provinciam Rodigiensem ab anno 1851 ex Provincia Veneta adiunctae sunt.

Policinum ager factum est in Republica Veneta ab anno 1484 ex Ducato Ferrariense post bellum. Modo terrae intra Athesim et Tartarum hoc composuerunt, etiam Pelosella et Guarda Veneta intra Tartarum et Padum, etiam Hadria. Caput Policini Rodigium factum est. Padi ostia Ducato Veneto iam pertinuereunt, praeter Corbolam et Hadrianum, qui Ducato Ferrariensi pertinuereunt et postea Dicioni Pontificiae.

Ab anno 1815, terrae intra Tartarum et Padum adiunctae sunt ad Policinum ex Dicione Pontificia et Provincia Rodigiensis facta est in Regno Langobardiae et Venetiae, at Corbola et Hadrianum adiunctae sunt ad Provinciam Venetam.

Ab anno 1851, Padi ostia adiuncta sunt ad Provinciam Rodigiensem ex Provincia Veneta et Policinum hodiernum factum est.

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!