Four Saints in Three Acts

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Four Saints in Three Acts ('Quattuor sancti in tribus actibus') est opera a Vergilio Thomson, compositore Americano, libello Geretrudis Stein annis 1927 et 1928 constituto. Res, suum titulum festive contradicens, circa viginti sanctos in saltem quattuor actibus comprehendit. Opera forma, argumento, vestimentis, scaenae apparatu, et distributione partium fuit mirum spectaculum scaenicum. Omnes cantores fuerunt Afroamericani, Eva Jessye, directore chorali Afriamericana duce.[1]

Thomson rem proposuit, libellusque inter opera collecta Steiniana legi potest. Opera duos sanctos saeculi sexti decimi vehementius dicit: Ignatium de Loyola, olim militem, et Teresiam Abulensem, monacham mysticam. Implicat praeterea eorum comites, genuinos et fictos, inter quos Saint Plan ('Sanctus Propositum'), Saint Settlement ('Sanctus Pactum'), Saint Plot ('Sanctus Argumentum'), et Saint Chavez. Thomson partes Sanctae Teresiae dividit inter duas cantrices, Sanctam Teresiam Primam et Sanctam Teresiam Alteram, et arbitores sollemnes (Compère et Commère, ad verbum 'sponsores loco infantis') addidit ut directiones scaenicas Steinianas canerent.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Postquam chorus praeludium canit, primus actus, "St. Teresa half indoors and half out of doors," in cathedrale Abulensi fit. Alter actus, "Might it be mountains if it were not Barcelona," telescopium et aspectus domus caelestis implicat. Tertius actus, "St. Ignatius and one of two literally" ('Sanctus Ignatius et una ex duabus ad verbum') est convivium sub divo, et "Pigeons on the grass alas" ('Columbae in gramine, eheu'), praeclaram Ignatii ariam, continet; saltatione tango simile finitur. Actus quartus, "The sisters and saints reassembled and re-enacting why they went away to stay," in horto monasterii constituitur. Antequam aulaeum in ultimo descendit, Compère nuntiat "Last act" ('Actus ultimus'), chorusque respondet "Which is a fact" ('Quod est factum').

Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

In distributionibus partium productionis primae fuerunt:

Productiones[recensere | fontem recensere]

Opera, primum in Athenaeo Wadsworthiano Hartfordiae die 7 Februarii 1934 producta,[2] in Broadway 20 Februarii 1934 inaugurata est. Multas operae proprietates usitatas insigniter contempsit. Libellus sonos vocabulorum potius narrationem pressit. Musica insolita et adeo avant-garde fuit per simplicitatem ipsam. Eva Jessye, praecursor musicae nigrae Novi Eboraci, cantores et suum chorus in productione direxit.[1] Ioannes Houseman, annos triginta unum natu, qui nuper theatrum animadvertere coeperat post cursum dardanarii in internationali frumenti macello, productionem direxit.[3]

Scaenae primae productionis, ab artifice Florina Stettheimer designatae, apparatus scaenicus ex cellophane factum comprehenderunt, atque vestimenta (etiam Stettheimerana) fuerunt opus reticulatum, sericum, et taffeta multorum colorum. Fridericus Ashton choreographiam excogitavit, postquam Georgius Balanchine opus recusaverat. Etiam insolita fuit depictio sanctorum Europaeorum ab actoribus Afroamericanis, res in historia Americana inaudita. Hae proprietates insolitae fecerunt ut prima productio esset prospera populoque bene accepta.[4] Critici autem inter se discrepaverunt, sed spectatores mundum probaverunt phantasticum ad vitam perductum ab actoribus qui vocabula, melodias, motus vivide expresserunt.

Opera ut oratorium deinde acta est, ut in emissionibus radiophonicis annis 1942 et 1947. Productiones scaenici annis 1952 et 1973 productae sunt. Novi Eboraci anno 1981, spectaculum concertatum pro celebratione diei natalis octogensimi quinti Thomsoniani actus est. Hac in actione, Elizabetha Allen, Gwendolyn Bradley, Gulielmus Brown, Clamma Dale, Beniaminus Matthews, Florentia Quivar, et Arthurus Thompson partes principales cecinerunt. Etiam fuerunt productiones a Roberto Wilson et choreographo Marco Morris ductae, qui saltationem pro opera excogitavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Eva Jessye", Eva Jessye Collection, African American Music Collection, University of Michigan.
  2. Watson 1998.
  3. Tomassini 1997:241.
  4. Meckna 1986:5–6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]