Roman numeral 10000 CC DD.svg

Choreographia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Choreographia (a Graecis χορεία 'saltatio rotunda'[1] + γραφή 'scriptura') est ars sequentiarum motuum designatarum in qua motus, forma, vel ambae subtiliter enumerantur. Vocabulum etiam ad designationem ipsam spectare potest itself. Choreographus est homo qui choreographias per artem choreographicam creat.

Choreography, vocabulum Anglicum 'choreographia' significans, primum in dictionario Anglico Americano annis 1960 apparuit.[2] Choreographer, etiam verbum Anglicum 'choreographus' significans, ut titulus Georgii Balanchine pro On Your Toes, spectaculo Broadway, anno 1936 primum adhibitum est.[3] Antea, credita pro ludis scaenicis et pelliculis locutiones adhibuerunt sicut "greges ab aliquo ad scaenam proditi,"[4][5] "saltationes ab aliquo ad scaenam proditae," [6][7] vel simpliciter "saltationes ab aliquo" ad significandum choreographum.[8]

Choreographia saltatoria etiam compositio saltatoria appellatur, et choreographis adhibetur in campis praeter saltationem, inter quos cheerleading, cinematographia, gymnastica, spectacula modae, patinatio, grex incedens, show choir, theatrum, natatio congrua, et productio ludorum videographicorum.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide choreia.
  2. "Frankie Manning: Lindy Hop Pioneer," Radio Intersection, "Presented by Amanda Wilde," KUOW (Seattli: Puget Sound Public Radio, 26 Octobris 2006).
  3. Bernard Taper, George Balanchine: A Biography (University of California Press, 1966, ISBN 0-520-20639-8), 180.
  4. Anglice: "ensembles staged by."
  5. Marcus Sandrich (director), Top Hat (DVD, RKO Radio Pictures, 1935): "Ensembles Staged by Hermes Pan."
  6. Anglice: "dances staged by."
  7. Eduardus Cahn (director), Our Gang in "Melodies Old and New" (DVD, Metro-Goldwyn-Mayer, 1942: "Dancer Staged by Stephen Granger and Gladys Rubens."
  8. Taper 1966:180.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]