Jump to content

Formula:PaginaMensis/Septembris 2024

E Vicipaedia
Una ex tabulis
Una ex tabulis

Tabulae Iguvinae vel Eugubinae sunt septem tabulae aereae Iguvii (Iguvii in urbe hodierna) Italiae anno 1444 inventae et nunc in Museo Civico Palatii Consulum Iguvii conservatae. Primae tabulae vernaculo alphabeto Umbro probabiliter saeculo tertio a.C.n., recentissima alphabeto Latino saeculo primo a.C.n. scriptae sunt.

Tabulae quasdam continent inscriptiones quae religiosos Fratrum Attidianorum actus et ritus commemorant, gregis duodecim sacerdotum Iovis quibus municipalia munera Iguvii magni moment erant. Lingua Umbra scriptae sunt, una ex linguis Italicis, haud remotus Latinae cognatus. Tabulae sunt multo longissimum gravissimumque linguae Umbrae omniumque linguarum familiae linguae Osco-Umbrae documentum. In medium proferunt grammaticam huius mortuae linguae antiquae et religiosos antiquorum Italiae populorum usus, inter quos antiqua Romanorum religio. Pars tabularum ultimarum, praecipue tabularum VI et VII, poetico metro emphatico scripta fuisse videntur, Saturniorum numerorum in prima poesi Latina inventorum simili. Omnis textus, una cum textu Latine converso, Londinii anno 1863 a Francisco W. Newman annoque 1931 in libro Alberti von Blumenthal prolatus est.

Inusitata horum documentorum aestimatio vehementius dicitur a numero eruditorum qui se ad ea legenda et explananda dedicaverunt. Aestimatio ostendit factum fabulas esse sola antiquarum religionum Europaearum et Mediterranearum documenta quae statu paene perfecto exstant. Res quas ea continent ritus (sacrificia et preces) summis regionis deis dicatos tractant, et religiosas populorum Italicorum fides moresque fortasse patefaciunt. Ut olim ait Iacobus Devoto linguista historica, si res aestimationis aequalis invenire velimus, nobis in Asiam altissime effodere necesse est. Praeterea, conformatio religiosa in tabulis praesens conformationis primo religionis Romanae tempore similis est, ad antiquam triadem Romanam gregemque deorum artius ad Iovem cognatorum spectans