Linguae Italicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Lingua Italiana

Linguae Italicae
Situs: Italia antiqua et Imperium Romanum (sed vide et linguarum Romanicarum distributionem)
Status: grex linguarum Indoeuropaearum
Divisiones:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Opinabilis linguarum distributio in Italia et vicinis Aetatis Ferreae regionibus, saeculo sexto a.C.n. (Anglice)

Linguae Italicae sunt subfamilia vel divisio familiae linguarum Indoeuropaearum. Linguas Romanicas e Latina deductas (Italicam, Hispanicam, Lusitanam, Francogallicam, Dacoromanicam, etc.), et nonnullas exstinctas Paeninsulae Italicae linguas comprehendit, Umbrica, Osca, Falisca, et Latina ipsa inclusis.

Obtinent variae verbi Italici definitiones. Hic commentarius classificatione in Tabula Glottologorum usitata utitur (vide "Nexus externos" infra): Italica subgregem Latinum (Latinam et linguas Romanicas) et linguas Italicas antiquas (Faliscam, Osco-Umbricam, et duas linguas Italicas non digestas, Aequicam et Vestinam), sic comprehendit. Lingua autem Venetica, lingua regionis Venetiarum, habetur Indoeuropaea non digesta, contra eius vim in hodierna regionis lingua Italica.

Secundum iudicium extremum, Italica nulla fuit, et varii ex linguis Indoeuropaeis greges recte descenderunt et propter propinquitatem geographicam in unam verserunt. Hoc iudicium impedimentum communis patriae Italicae in historia agnotae partim ostendit.

Mutationes phoneticae[recensere | fontem recensere]

Aliquae ordinariae ex parte mutationes phoneticae a Protoindoeuropaea ad Protoitalicam:

Mutationes per evolutionem singularum linguarum Italicarum amplius acciderunt; in Latina, exempli gratia, /f, θ/ → /b, d/ inter vocales, et /θ/ → /f/ verbo ineunte.

Rami[recensere | fontem recensere]

Familia Italica duos ramos notos et duas linguas non digestas habet:

Venetica, ab inscriptionibus (sententiis plenae inclusis) patefacta, arte conecta est cum linguis Italicis, et aliquando Italica iam classificatur.

Litteris primum attestantur linguae Italicae in inscriptionibus Umbrianis et Faliscanis ex saeculo septimo a.C.n., quarum abecedaria de Abecedario Italico Vetere deducuntur, ipso de abecedario Graeco deducto. Linguae Italicae vim minorem ex Etruscana ostendunt, atque amplius ex linguis Graecis antiquis.

Dicione Reipublicae Romanae omnem trans Paeninsulam Italicam propagata, Latina per linguas Italicas regnare coepit, quae homines fortasse saeculo primo p.C.n. non iam usi sunt. Ex Latina Vulgari emerserunt Linguae Romanicae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Pulgram, Ernst. 1958. Tongues of Italy: Prehistory and History. Cantabrigiae: Harvard University Press.
  • Rix, Helmut. 2003. "Ausgliederung und Aufgliederung der italischen Sprachen." In Languages in Prehistoric Europe, ed. Alfred Bammesburger et Theo Vennemann, pp. 147–172. Indogermanische Bibliothek, 3. Heidelberg: Winter. ISBN 3-8253-1449-9.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]