Jump to content

Formula:PaginaMensis

E Vicipaedia

Pagina mensis Decembris 2025 (Formula:PaginaMensis/Decembris 2025)



Quo vadis (Polonice Quo vadis? : powieść z czasów Nerona) est mythistoria Henrici Sienkiewicz anno 1895 primum in periodico Gazeta Polska ac deinde anno 1896 in libro Polonice edita. Cito in multas linguas per orbem conversa est atque lectores adeo plurimos invenit ut auctor anno 1905 praemio Nobeliano honoratus sit. Plures pelliculae quoque ex argumento libri creatae sunt. Sienkiewicz qui ipse catholicus erat christianismum aetate Neroniana inter vitia paganorum nascentem describebat.

De antiquitate scribere non solebat Sienkiewicz: pleraque eius opera (necnon eius actio civica) ad historiam patriae nationisque Polonicae spectabant quae tum inter Ruthenos et Germanos vi divisa civitate carebat. Ipse in parte Rutheniae adnexa vivebat. Itaque multi critici existimarunt sub nomine Neronis et primorum Christianorum censurae evadendae causa latere persecutiones Tzarum et Ecclesiae orthodoxae erga catholicos Polonos. Ad eandem interpretationem facit quod heroine barbara e gente Lygiorum orta dicitur quae partem meridionalem Poloniae antiquitus habitasse credebatur. Quae fortasse causa fuit cur Christianos ita ultra modum extulerit atque paganos—praeter Petronium—omnino denigrarit.

Quod ut efficeret omnes accusationes rerum gestarum scriptorum antiquorum et postea Christianorum veras esse arbitratus etiam in maius vertit ita ut ad illud epicum genus dicendi pervenerit quod iudices Nobeliani in eo coronarunt. Praeterea magnas tabulas historicas pictore dignas narrationi inseruit: Bacchanalia in aula Neronis, apostolos in suburbanis coemeteriis praedicantes, magnum incendium Romae, supplicia Christianorum