Formula:PaginaMensis/Februarii 2019

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capreolus communissimum ungulatum in Estonia est

Estonia (Estonice Eesti, plenius Eesti Vabariik "Res publica Estonia") est natio in Boreo-Europaea regione Baltica. A septemtrione Sinu Finnico, ab occidente Mari Baltico, a meridie Lettoniā (343 chm.), et ab oriente Lacu Peipo ac Russiā (338,6 chm.) terminatur. Trans Mare Balticum iacet Suecia ab occidente et Finnia a septemtrionibus. Territorium Estonicum 45 227 km² tegit, et climate continentali umido afficitur.

Estonia democratica respublica parlamentaria divisa est in comitatus quindecim, urbe capitali et maxima Tallinna. Cum 1,3 millionibus incolarum, est una inter nationes socias infrequentissimas Unionis Europaeae, Eurozonae et Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali. Estonienses sunt populus Balto-Finnicus, cuius lingua publica Estonica ad familiam Finno-Ugricam pertinet, proxime ad Finnicam, procul ab Hungaricam et Samicam stans.

Natio evoluta cum progressa, magnorum redituum oeconomia, Estonia Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis socia est