Jump to content

Flavius Victor

E Vicipaedia

Flavius Victor (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir militaris ac publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Origo et Familia

[recensere | fontem recensere]

Victor origine Sarmatica erat[1] et filiam reginae Saracenorum Maviae in matrimonium duxit[2]. Familiaris eius Libanius orator erat[3].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Victor anno 363 expeditioni Persicae imperatoris Iuliani comes rei militaris interfuit[4] et una cum aliis viris militaribus (Dagalaifo, Flavio Nevitta et Arintheo de novo principe deliberavit, cum Iulianus die 26 Iunii proelio necatus esset. Iovianum imperatorem proposuit[5]. Qui eum ad magistri equitum honorem sustulit. Annis 366 atque 369 cum Gothis manadto Valentis imperatoris de pace et agris agebat[6]. Anno 369 consul erat, una cum Flavio Valentiniano Galate, filiolo Valentis. Anno 377 legatus ad Persas missus est[7]. Anno 378 Valentem Augustum frustra admonuit, ne pugnam contra Gothos committeret[8] et imperatorem inter Proelium Hadrianopolitanum frustra servare nitebatur[9]. Fugit e pugna et in occidentem, Gratiano imperatori occidentali cladem et mortem avunculi Valentis nuntiavit[10].

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXXI 12,6
  2. Socrates Scholasticus, Historia Ecclesiastica, IV 36
  3. Libanius, or. II 9
  4. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXIV 4,13
  5. Op.cit., XXV 5,2
  6. Op.cit., XXVII 5
  7. Op.cit., XXX 2,4-5
  8. Op.cit., XXXI 12,6
  9. Op.cit., XXXI 13,9
  10. Zosimus, Historia Nova, IV 24,3


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus II
Consul
369
cum
Flavio Valentiniano Galate
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus III et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus III