Flavius Arintheus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Arintheus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus ac militaris Romanus saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 355 tribunus fuit agens vicem armaturarum rectoris provinciae Raetiae[1] Constantio II imperatore regnante. Anno 363 Iulianum imperator in expeditione Persica sequebatur et cornum laevum exercitus rexit[2]. Eodem expeditione postea peditibus imperavit, qui apud Ctesiphon agros popularent[3]. Cum Iulianus die 26 Iunii proelio necatus esset, Arintheus una cum Flavio Victore, qui ut ipse Christianus ex oriente ortus erat, et cum Flavio Nevitta et Claudio Mamertino fautoribus religionis Romanae de novo imperatore deliberaverunt: Denique Iovianus Christianus nominatus est[4]. Qui eum legatum fecit bis: Primo ad regem Persarum una cum Saturninio Secundo Salutio, ut post cladem acceptam de pace agerent. Quae quidem iniqua fuit, sed exercitus Romanus in patriam reducere potuerunt[5]. Deinde litteris as Flavium Valerium Iovinum magistrum militum per Gallias missus est, ", ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur"[6]. Ioviano imperatore mortuo Arintheus inter duces militum fuit, qui Valentianum I imperatorem elegerunt. Deinde Arintheus dux militum in oriente imperii fuit, sub Valente Augusto, fratre Valentiniani[7]. Anno 365 - 366 Arintheus contra Procopium usurpatorem certavit[8]. Procopio victo Arintheus magister peditum per orentem promotus anno 366/367 contra Gothos pugnavit[9] et anno 369 de pace cum eis convenit[10]. Anno 371 milites duxit, qui Armenios contra Persas adiuvarent[11]. Anno 372 consul factus est una cum Domitio Modesto.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XV 4,10
  2. op.cit., XXIV 1,2
  3. op.cit., XXIV 7,2
  4. op.cit., XXV 5
  5. op.cit., XXV 7,7
  6. op.cit., XXV 10,9
  7. op.cit., XXVI 5
  8. op.cit., XXVI 8, 4-5
  9. op.cit., XXVII 5,4
  10. op.cit., XXVII 5,9
  11. op.cit., XXVII 12-13


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus II et Sextus Claudius Petronius Probus
Consul
372
cum
Domitio Modesto
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus IV