Flavius Valentinianus Galates

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Valentinianus Galates (Graece: Ουαλεντινιανός Γαλάτης, natus anno 366, mortuus anno 370 aut 372 Caesareae in Cappadocia) filius Valentis imperatoris et Albae Domnicae erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Puer anno 366 natus successor futurus imperatoris Valentis erat. Itaque et anno 369 una cum Flavio Victore consul Romanus factus est. Brevi tempore post gravi morbo affectus est. Tum Domnicae somno Basilius Magnus aperuisse dicitur, qui mortem pueris praedicabat, quod pater Arianis faveret et sibi male tractavisset. Mox Galates mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Socrates Scholasticus, Historia Ecclesiastica, IV 26


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus II
Consul
369
cum
Flavio Victore
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus III et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus III