Illus
Illus (Graece Ἰλλός, natus saeculo 5, mortuus anno 488) dux militum ac vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Illus ex Isauria ortus est et fratrem Flavium Appalium Illum Trocundem (consulem anni 482) habuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 475 Illus seditionem Basilisci contra Zenonem imperatorem una cum fratre Trocunde adiuvit. Sed anno sequente iterum ad Zenonem transiit et eum quasi Constantinopolin reduxit. Anno 478 solus consulatum gessit et anno 479 seditionem Flavii Marciani vicit. Tamen controversias cum Aelia Verina imperatrice habuit. Anno 483 hostis publicus nominatus est, post querelam cum Flavio Longino fratre Zenonis. Illus Leontium, qui ab Zenone contra eum missus erat et quem ad eum transire persuserat, Tarsi die 19 Iulii 484 imperatorem proclamavit, quod Illus ipse apud populum non bene acceptus est. Sed exercitus Zenonis Theoderico et Iohanne Scytha ducibus seditiosos die 8 Augusti apud Antiochiam vicit et Illum et Leontium in castello Papurio apud Tarso quattuor annos obsedit et, postquam castra expugnata sunt, ambo necati sunt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- John Robert Martindale: Illus 1. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). T 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, pp. 586–590.
Antecessores: Post consulatum Basilisci Augusti II et Armati) |
Consul 478 cum sine collega |
Successores: Imp. Caesar Flavius Zeno Augustus III (sine collega) |