Flavius Ardaburius Asparus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Missorium Ardaburii Aspari cum familiaribus depictus

Flavius Ardaburius Asparus (natus circa annum 400, mortuus anno 471) dux militum ac vir publicus Imperii Romani Occidentalis Persico ex origine erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ardaburius Asparus filius Flavii Ardaburii, consulis anni 427 erat. Filii eius Flavius Ardaburius Iunior, qui anno 447 consulatum gessit, Flavius Iulius Patricius, (consul 459) et Flavius Herminericus, consul anni 465 fuerunt. Erant Christiani Ariani.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Asparus iusu Theodosio II una cum patre anno 425 primo contra Ioanne usurpatorem, quem ceperunt et necari iusserunt, deinde etiam contra Flavius Aetium magistrum militum certavit. Deinde in Africa contra Geisericum regem Vandalorum bellum gessit atque Foedus anni 435 cum eo composuit. Anno 434 consulatum gessit una cum Flavio Areobindo. Anno 441 infeliciter contra Vandalos in Sicilia pugnavit. Annos sequentes Aspar dux militum contra Regnum Sassanidarum atque Hunnos pugnabat. Cum anno 450 Theodosius II imperator Orientis casu mortuus esset, Ardaburius Asparus, qui propter fidem Arianam ipse imperator fieri non potuit, Marciano favebat, qui Aspari imperio militaverat. Marciano anno 457 mortuo Leo I Ardaburio Asparo suadente imperator proclamatus est. Leo imperator non ut Ardaburius putaverat, facile regebatur, sed paulatim auctoritatem augebat. Quamquam filius Flavius Iulius Patricius anno 470 Caesar nominatus est, tamen hic cum patre anno 471 necatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 1, c. 1037 - 1038


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XIV et Flavius Petronius Maximus
Consul
434
cum
Flavio Areobindo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XV et Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus IV