Instauratio liturgica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Instauratio liturgica[1] est reformatio sive restauratio ordinum, textuum, actuum vel signorum ad liturgiam pertinentium ab auctoritate competenti (concilium, papa, episcopi, synodi). Hodie hoc verbo liturgica Concilii Vaticani Secundi (1962-1965) instauratio denotari solet, quae Pio XII papa praeparata, a Concilio Vaticano Secundo decreta et Paulo VI Ioanne Paulo II regnantibus perfecta est.

Instaurationes liturgicae priores[recensere | fontem recensere]

Saeculis labentibus variae liturgiae sive ritus nati sunt, qui partim adhuc in usu sunt (in occidente Ordo Ambrosianus, Ordo Gallicanus, Liturgia Hispanica; in oriente Ritus Byzantinus et alii). Maxime in ecclesia occidentali usitata erat Ritus Romanus.

Reformatione impulsi papae annis Concilium Tridentinum sequentibus omnes liturgicos ritus Romani libros noviter ediderunt, inter quos et Missale Romanum a Pio V papa anno 1570 editum.

Instauratio liturgica saeculi vicesimi[recensere | fontem recensere]

Documenta[recensere | fontem recensere]

Reiner Kaczynski (ed.): Enchiridion documentorum instaurationis liturgicae. Vol. 1 (1963–1973); Augustae Taurinorum 1976. Vol. 2 (4.12.1973 – 4.12.1983); Romae 1988. Vol. 3 (4.12.1983 – 4.12.1993); Romae 1997.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. AAS 56 (1964), p. 895 et passim