Benedictio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sacerdos Hinduicus hominem benedicit.

Benedictio[1] est actus benedicendi et in variis religionibus varia significat. Idem potest esse ac laudatio vel actio gratiarum, ut cum homo deum benedicit. Etiam est consecratio rei aut hominis, vel petitio favoris divini, quae saepe cum praecipuis ritibus vel precibus coniungitur. Etiam dicitur de ipsa gratia a deo data.

In religione Iudaica[recensere | fontem recensere]

Magni momenti in religione Iudaica est benedictio sacerdotalis, quae in libro Numerorum reperitur, et quam sacerdotes, Aaronis posteri, populo Israël recitant:

Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem![2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad benedictiones spectant.