Femur (os)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vide etiam paginam discretivam: Femur (discretiva)

Femur
Os femoris
Os femoris
Facies posterior femoris sinistri hominis.

Os femoris, sive simpliciter dictum, femur (TA: A02.5.04.002),[1] est os membri inferioris hominis et animalium vertebratorum. In hominibus est longissimum ossium longorum.[2]

Os femoris connectitur superius per acetabulum cum ossibus coxae, inferius autem, pars genus formans, cum tibia. Ibidem anterius articulationis femoro-tibialis patella sita est. Fibula autem alterum os cruris minime vero ossi femori coniunctum est, sed laterale tibiae adiacens.

Saepe senes fracturam femoris, accurate colli ossis femoris, patiuntur et ambulare non iam possunt, nisi osteosynthesi curantur.

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Compositum est os femoris os longum e corpore inter dua capita magna, quae sunt partes duarum articulorum (sive articulationum): supra, articulatio coxae, ossi coxae nexum, infra, articulatio genus, duobus ossibus, maioris tibiae enim et minoris fibulae. Articulatio genus est composita e duabus articulationibus, scilicet femorotibiali et femororpatellari, post dicta pro connexione cum ante locata patella. Solum superius caput dicitur: Caput ossis femoris; id per collum ossis femoris in corpus ossis femoris transit. Inferius corpus ad quattuor protuberantias insertionum musculorum notabiles tumescit, utroque latere binae: condylus et epicondylus medialis velut lateralis. Affiguntur utroque ossi femoris 23 musculi.

Caput ossis femoris[recensere | fontem recensere]

Loco ossis supremo caput ossis femoris, cum superficie fere sphaeram formante, locatum est. Summo eius, fovea capitis dicta, ligamentum capitis femoris (sive ligamentum teres femoris) triangulare abit; insuper ramus acetabularis arteriae obturatoriae pro capitis irrigatione sanguinea inest.

Collum ossis femoris[recensere | fontem recensere]

Inter caput et corpus structura processus pyramidaliformis reperiuntur, velut duae protuberantia, laterale trochanter maior, mediale trochanter minor. Inter ea anterius aspera linea intertrochanterica, posterius acris crista intertrochanterica iacent.

Musculi, qui collo affiguntur, sunt:

Corpus ossis femoris[recensere | fontem recensere]

Longitudo diaphysis (pars media inter metaphyses et epiphyses) hoc os longissimum ossium corporis exponit. De forma fere cylindrica, corpore longissimo convexitas antrorsum est. Facie posteriore linea aspera cum labris duobus sursum et deorsum conspicue ad utrumque laterem divergentibus iacet.

Musculi, qui corpori affiguntur, sunt:

Condyli et epicondyli ossis femoris[recensere | fontem recensere]

In parte inferiore crassities ossis femoris utroque condylo plusquam utroque epicondylo formatur. Epicondylus lateralis mediali tenuior est.

Musculi, qui condylo epicondyloque laterali affiguntur, sunt:

Musculi, qui condylo epicondyloque mediali affiguntur, sunt:

Memento humero quoque duos epicondylos - medialem et lateralem - esse, sed tantum unum condylum - ex capitulo et trochlea constitutum.

Angulus CCD[recensere | fontem recensere]

Angulus centrum-collum-diaphysis (CCD) est angulus inter collum et diaphysin. Hanc angulum in uno contactu axibus duarum linearum in eodem plano, bina directionem in medio et colli et corporis ossis femoris sequens, definiri solet. In adultis valor normalis 126° calculatur, in recenter natibus vero angulus maior, 137°, proficitur, in infantulis etiam 140°; atque in senibus ibi minor, tantum 120 graduum.

Angulus antetorsionis[recensere | fontem recensere]

Angulus (ante-)torsionis differentia inter torsionem axium superiorem et posteriorem describit. Torsio axis distalis (versus proximalem) introrsum per 12°-20° observatur.

Aspectus radiologici[recensere | fontem recensere]

Imagines radiis X ossis femoris: sinistre articulationis coxae; iuxta: articulationis cum parte corporis superiore, dextrorsum totius corporis (cum sagitta arteriam nutriciam indicante), plene dextre articulatio genus membri inferioris.

Pleraeque structurae ossis imagine radiis X visibiles sunt. Variae explorationes radiologicae adhibentur; at ob defensionem damni radiis de consuetudine tantum partes ossis explorantur.

Conspectu anteriori-posteriori caput femoris intra acetabulum facile videri potest. Margo acetabuli, facies lunata, immediate supra caput locata, finem superiorem fissum articulationis coxae ostendit. Capsula articularis coxae vero non videri potest. Margo anterio fossae acetabuli oblique trans caput fulgit. Collum femoris salubre sine interruptione apparet, ut trochanter maior et corpus ossis. Cavitas medullaris in medio diaphysis clare distingui potest. Inferius inter epicondylos medialem et lateralem forma fere triangularis patellae trans femorem lucet. Non numquam linae tenues horizontales locos crescentes pristinos produnt.

Irrigatio vascularis[recensere | fontem recensere]

Irrigatio arterialis femoris.

Caput ossis, ut supra scriptum, ramo acetabulari arteriae obturatoriae (ex arteria iliaca interna) irrigatur, ceteres partes ab arteria profunda femoris (ex arteria femorali oriente), quae supra et arteria circumflexa femoris lateralis et arteria circumflexa femoris medialis, inferius rami perforantes tres corpus a posteriori cingentes, dimittit. Regio inferior, circum epicondylos, per rete anastomosibus patellaribus irrigatur. Aliquid irregulariter rami (vel arteriae geniculatae nominatae) ex arteria poplitea hanc influunt.

Anatomia topographica[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Femur (membrum inferius)

Femur os in medio femoris partis membri inferioris iacet.
Potissimum musculi femoris ossi cingunt, tantum superius ad lateram trochanterem maiorem velut inferius utrumque condylum - lateralem et medialem - digitis explorantibus tangi possunt. Anterius grex musculorum extensorum, posterius flexorum inveniuntur, medialiter grex adductorum.
Ab osse medialiter arteria et vena femoralis, solum musculo vasto mediali separato, duo vasa sanguinea maiora fere recta in linea deorsum et sursum currunt. ad ossis lateralem, cum musculo adductoris magni intermittente, situm est nervus ischiadicus. Igitur fracturae cum discessu partium ossis periculum rupturae vasorum vel interruptio conductionum nervalium inest. Quaevis equidem fractura etiam sine tali discessu conspicuo decursum incruentatum non obstant.

Mala et morbi ossis femoris[recensere | fontem recensere]

Deformitates[recensere | fontem recensere]

Angulis CCD coxa vara et coxa valga describuntur.

Variationes mensurarum ossis femoris saepe observatur. In iuventute vel in senectute nonnulli variationes normales putantur.

Angulus CCD parvus: coxa vara[recensere | fontem recensere]

Coxa vara angulum centrum-collum-diaphysis deminui significat. Occurit physiologice in senectute.

Angulus CCD magnus: coxa valga[recensere | fontem recensere]

Fracturae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Fractura

Fracturae partium ossis femoris in coniunctione cum regionibus proximis intelleguntur. Hodie de fracturis pelvicis, fracturis coxae, et fracturis femoris dicitur. Fracturae coxae ad partes ossis femoris superiores spectant, fracturae femoris sensu strictu ad partes inferiores. Fracturae pelvicae vero imprimis fracturae ossium pelvis ostendunt.

Fracturae coxae[recensere | fontem recensere]

Fracturae coxae et intracapsularis et extracapsularis observatur. Non raro simul osteoporosis nota est.

  • Fractura colli ossis femoris — Imprimis in senectute post casum periculum fracturae colli femoris maximum est. Cum membrum inferius membro altero brevius et in positione rotata extrorsum apparet, fractura colli suspicanda et exploratio radiologica pernecesse est. Classificationes cum momento maiore sunt tales secundum Pauwels, velut Garden.
  • Fracturae per- et subtrochantericae — Fractura cum ruptura unius vel amborum trochanterum vocatur fractura pertrochanterica. Tres Classificationes sunt tales secundum Evans, Kyle, et Jensen.
    Fracturae autem sub utrumque trochanterem subtrochantericae vocantur - eae secundum Seinsheimer classificatae sunt.

Necrosis capitis femoris[recensere | fontem recensere]

In uno ex 1200 infantium morbus Legg–Calvé–Perthes cum necrosi capitis ossis femoris observatur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Caput ossis femoris[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998), Terminologia Anatomica (Stutgardiae: Thieme).
  2. Schiebler, T. H., et Schmidt, W. (editores) (1983), Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, editio 3 (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).

Nexus interni